Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.
  2. Non ego, quas fati certus sibi morte canora
  3. inferias praemittit olor nec rupe quod atra
  4. Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,
  5. in patrios adhibebo rogos: non murmure trunco
  6. quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
  7. nota nimis vati. quis non in funere cunctos
  8. Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
  9. et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo
  10. carmina nec fida [*]() gavisam Pallada buxo?
  11. te Pietas oblita virum revocataque caelo
  12. Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
  13. et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
  14. quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
  15. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  16. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  17. ardua septena numerat Sapientia fama,
  18. qui furias regumque domos aversaque caelo
  19. sidera terrifico super intonuere cothurno,
  20. et quis lasciva vires tenuare Thalia