Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni
  2. ore nec Orpheae quirent avertere leges.
  3. atque ibi me [*]() moresque tuos et facta canentem
  4. fors et magniloquo non posthabuisset Homero,
  5. tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
  6. Cur magis incessat superos et aena sororum
  7. stamina, quae tepido genetrix super aggere nati
  8. orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem
  9. aspicit obstantesque manus turbamque tenentem
  10. vincit in ardentem, liceat, moritura [*]() maritum?
  11. maior et his forsan superos et Tartara pulsem [*]()
  12. invidia: externis etiam miserabile visu
  13. funus eat.[*]() sed nec modo se Natura dolenti
  14. nec [*]() Pietas in iusta [*]() dedit; mihi limine primo
  15. fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo
  16. Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo
  17. parcius exstinctum saevorum crimine agrestum
  18. fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem
  19. Astyanacta parens, laqueo quin illa supremo
  20. [*](ibi me Heinsius: tibi M. )[*](moritura M: modo itura Schrader, ruitura Heinsius. )[*](maior et his pulsem Krohn: aliis M: at his Baehrens: ais Vollmer: ab his Phillimore, who reads pulset. )[*](invidia: . . eat. edd.: invidia? eat? Phillimore. )[*](nec M: sed Phillimore, bracketing nec modo to dedit. )[*](in iusta Boxhorn: iniusta edd. his father is as one untimely dead, and that therefore this bitterness is added to the grief felt by natural affection; Erigone is an example of the same thing. She bewailed her )
  21. inclusit gemitus: at te post funera magni