Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni
  2. ore nec Orpheae quirent avertere leges.
  3. atque ibi me [*]() moresque tuos et facta canentem
  4. fors et magniloquo non posthabuisset Homero,
  5. tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
  6. Cur magis incessat superos et aena sororum
  7. stamina, quae tepido genetrix super aggere nati
  8. orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem
  9. aspicit obstantesque manus turbamque tenentem
  10. vincit in ardentem, liceat, moritura [*]() maritum?
  11. maior et his forsan superos et Tartara pulsem [*]()
  12. invidia: externis etiam miserabile visu
  13. funus eat.[*]() sed nec modo se Natura dolenti
  14. nec [*]() Pietas in iusta [*]() dedit; mihi limine primo
  15. fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo
  16. Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo
  17. parcius exstinctum saevorum crimine agrestum
  18. fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem
  19. Astyanacta parens, laqueo quin illa supremo
  20. [*](ibi me Heinsius: tibi M. )[*](moritura M: modo itura Schrader, ruitura Heinsius. )[*](maior et his pulsem Krohn: aliis M: at his Baehrens: ais Vollmer: ab his Phillimore, who reads pulset. )[*](invidia: . . eat. edd.: invidia? eat? Phillimore. )[*](nec M: sed Phillimore, bracketing nec modo to dedit. )[*](in iusta Boxhorn: iniusta edd. his father is as one untimely dead, and that therefore this bitterness is added to the grief felt by natural affection; Erigone is an example of the same thing. She bewailed her )
  21. inclusit gemitus: at te post funera magni
  22. Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.
  23. Non ego, quas fati certus sibi morte canora
  24. inferias praemittit olor nec rupe quod atra
  25. Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,
  26. in patrios adhibebo rogos: non murmure trunco
  27. quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
  28. nota nimis vati. quis non in funere cunctos
  29. Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
  30. et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo
  31. carmina nec fida [*]() gavisam Pallada buxo?
  32. te Pietas oblita virum revocataque caelo
  33. Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
  34. et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
  35. quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
  36. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  37. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  38. ardua septena numerat Sapientia fama,
  39. qui furias regumque domos aversaque caelo
  40. sidera terrifico super intonuere cothurno,
  41. et quis lasciva vires tenuare Thalia
  42. [*](fida M: foeda Heinsius: bifida Phillimore. )[*](cantus Barth: campos M: currere campos Heinsius. )[*](cura lyrae Gronovius: cydalibem M. slave of Neoptolemus, son of Achilles after the death of her husband. Hector. was therefore glad when it betrayed Marsyas. The other )
  43. dulce vel heroos gressu truncare tenores.[*]()
  44. omnia namque animo complexus et omnibus auctor [*]()
  45. qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
  46. Aoniis vincire modis seu voce soluta
  47. spargere et effreno nimbos aequare profatu.
  48. Exsere semirutos subito de pulvere vultus,
  49. Parthenope, crinemque adflato monte sepultum
  50. pone super tumulos et magni funus alumni,
  51. quo non Munichiae [*]() quicquam praestantius arces
  52. doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
  53. si tu stirpe vacans famaeque [*]() obscura iaceres
  54. nil gentile tenens, illo te eive probabas
  55. Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
  56. ille [*]() tuis totiens praestabat [*]() tempora sertis,
  57. cum stata laudato caneret quinquennia versu
  58. ora supergressus Pylii senis [*]() oraque regis
  59. Dulichii specieque comam subnexus utraque.[*]()
  60. non tibi deformes obscuri sanguinis ortus
  61. nec sine luce genus (quamquam fortuna parentum
  62. artior expensis [*]()): etenim te divite ritu
  63. [*](tenores Dom.: leones Vollmer: labores, lepores, etc. edd. )[*](auctor Poni.: utor M. )[*](Munichiae Pol.: moniciae M: Monichiae Heinsius: Monychiae Postgate. )[*](vacans famaeque Baehrens: vetas famaeque M: nefas famaque Phillimore: vetus Poni. )[*](ille M: illa Postgate. )[*](praestabat Klter: prestat sed M: praestant se Vollmer. )[*](senis s: gregis M, Klotz, Vollmer: regis Pylii conj. Postgate. )[*](specieque utraque Poni.: speciemque utroque M, Vollmer, Klotz. )[*](expensis Avantius: extensis M. )
  64. ponere purpureos Infantia legit [*]() amictus
  65. stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.
  66. protinus exorto dextrum risere sorores
  67. Aonides, puerique chelyn summisit et ora
  68. imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.
  69. nec simplex patriae decus, et natalis origo
  70. pendet ab [*]() ambiguo geminae certamine terrae.
  71. te de gente suum Latiis ascita colonis
  72. Graia refert Hyele,[*]() gravidus [*]() qua puppe magister
  73. excidit et mediis miser evigilavit in undis;
  74. maior at inde suum longo probat ordine vitae
  75. Parthenope ---[*]() Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes
  76. diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille
  77. verus, alit victos immanis gloria falsi.
  78. atque ibi dum profers annos vitamque sanitas,
  79. protinus ad patrii raperis certamina lustri
  80. vix implenda viris, laudum festinus et audax [*]()
  81. ingenii, stupuit primaeva ad carmina plebes
  82. Euboea et natis te monstravere parentes.
  83. inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro
  84. vox tua: non totiens victorem Castora gyro
  85. nec fratrem caestu virides plausere [*]() Therapnae.
  86. [*](legit M: adegit Dom. )[*]( ab Barth: et M. )[*](Hyele Heinsius: sele M: Velie s . )[*](gravidus Ellis: gravis M: Graius s. )[*](Lacuna recognized here by Markland, as there is no mention of Parthenope; no lacuna in MSS. )[*](festinus et audax Lipsius: festina sed ut dux M. )[*](plausere Doni.: clausero M. )
  87. sin [*]() pronum vicisse domi: quid Achaea mereri
  88. praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae
  89. nunc Athamantea protectum tempora pinu,
  90. cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes
  91. abstulit aut alium tetigit Victoria crinem?
  92. Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes
  93. te monitore regi, mores et faeta priorum
  94. discere, quis casus Troiae, quam tardus Ulixes,
  95. quantus equos pugnasque virum decurrere versu
  96. Maeonides quantumque pios ditarit agrestes
  97. Aseraeus Siculusque senex, qua lege recurrat
  98. Pindarieae vox flexa lyrae volucrumque precator
  99. Ibyeus [*]() et tetricis Alcman cantatus Amyclis
  100. Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles
  101. non formidata temeraria Leueade [*]() Sappho,
  102. quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus
  103. carmina Battiadae latebrasque Lycophronis arti [*]()
  104. Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.
  105. sed quid parva loquor? tu par adsuetus Homero
  106. ferre iugum senosque pedes aequare solutis
  107. versibus et numquam passu breviore relinqui,
  108. quid mirum, patria si te petiere relicta,
  109. quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni,
  110. quos Veneri plorata domus neglectaque tellus
  111. [*](sin M: sit Doni. )[*](Ibycus Pol.: Obsicus M. )[*](Leucade Pol. (from some commentator unknown): calchide M. )[*](arti Baehrens: ari M: atri s. parsley at Nemea, the pine-branch at Isthmus (Athamas was the father of Palaemon, who with his mother Ino was worshipped there; Lerna is in the neighbourhood of Nemea). some robbers who had ill-treated him. )
  112. Alcidae vel quos e vertice Surrentino
  113. mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi,
  114. quos propiore sinu lituo remoque notatus
  115. collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme
  116. quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt
  117. litora, qua mediis alte permixtus [*]() anhelat
  118. ignis aquis et operta domos incendia servant?
  119. sic ad Avernales scopulos et opaca Sibyllae
  120. antra rogaturae veniebant undique gentes;
  121. illa minas divum Parcarumque acta canebat
  122. quamvis decepto vates non irrita Phoebo.
  123. mox et Romuleam stirpem proceresque futuros
  124. instruis inque patrum vestigia ducere perstas.
  125. sub te Dardanius facis explorator opertae,
  126. qui Diomedei celat penetralia furti,
  127. crevit et inde sacrum didicit puer; arma probator [*]()
  128. monstrasti Saliis [*]() praesagumque aethera certi [*]()
  129. auguribus; cui Chalcidicum fas volvere carmen,
  130. cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum
  131. verbera succincti formidavere Luperci.
  132. [*](permixtus s: permissus M. )[*](probator Ellis: probatur M: probatus Vollmer: probatis Baehrens. )[*](monstrasti Saliis Lipsius: monstrastis aliis M. )[*](certi Vollmer: certis M. Surrentum with the promontory of Minerva, Cape Misenum. chose to ask (i.e., as many years as there were grains in a handful of dust). )
  133. Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter
  134. iura dat Eois, alter compescit Hiberas,
  135. alter Achaemenium secludit Zeugmate Persen,
  136. hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant,
  137. hi fora pacificis emendant fascibus, illi
  138. castra pia statione tenent: tu laudis origo.
  139. non tibi certassent iuvenilia fingere corda
  140. Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni
  141. quique tubas acres lituosque audire volentem
  142. Aeciden alio frangebat carmine Chiron.
  143. Talia dum celebras, subitam civilis Erinys
  144. Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit
  145. proelia, sacrilegis lucent Capitolia taedis,[*]()
  146. et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes,
  147. vix requies flammae necdum rogus ille deorum
  148. siderat, excisis cum tu solacia templis
  149. impiger et multum facibus velocior ipsis
  150. conciliis ore pio captivaque fulmina defies,
  151. mirantur Latii proceres ultorque deorum
  152. Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
  153. iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu
  154. mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
  155. cum pater exemptum terris ad sidera montem
  156. sustulit et late miseras deiecit in urbes.
  157. Me quoque vocales lucos Boeotaque [*]() tempe
  158. [*](taedis s: rhedis M. )[*](Boeotaque Baehrens: biota- or luotaque M: Inoaque etc. edd. )
  159. pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
  160. admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
  161. aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
  162. sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
  163. non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
  164. qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres
  165. mulcerem felixque tui spectator adesses
  166. muneris! heu quali confusus gaudia fletu
  167. vota piosque metus inter laetumque pudorem!
  168. quam tuus ille dies. quam non mihi gloria maior!
  169. talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena
  170. qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto
  171. caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis [*]()
  172. ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu
  173. obruit et prensa vovet exspirare corona.
  174. ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes
  175. solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae
  176. te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae
  177. vix cepisset ager, si per me serta tulisses
  178. Caesarea donata manu! quod subdere robur
  179. illa dies, quantum potuit dempsisse senectae!
  180. nam quod me mixta quercus non pressit oliva,
  181. et fugit speratus honos: quam [*]() dulce parentis
  182. invia [*]() Tarpei caperes! te nostra magistro
  183. Thebais urgebat priscorum exordia vatum;
  184. tu cantus stimulare meos, tu pandere facta
  185. [*](Achaeis Imhof: achates M: Acestes Dom. )[*](quam Baehrens: qua M. )[*](invia Ellis: invida M. Naples; for "patrias" cf. note on iv. 8. 45. not joined to the olive-wreath of the Alban contest, see note )
  186. heroum bellique modos positusque locorum
  187. monstrabas. labat incerto mihi limite cursus
  188. te sine et orbatae caligant vela carinae.
  189. nec solum larga memet pietate fovebas:
  190. talis et in thalamos, una tibi cognita taeda
  191. conubia, unus amor. certe seiungere matrem
  192. iam gelidis nequeo bustis: te sentit habetque,
  193. te videt et tumulos ortuque obituque salutat,
  194. ut Pharios aliae ficta pietate dolores
  195. Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant.
  196. Quid referam expositos servato pondere mores?
  197. quae pietas, quam vile lucrum, quae cura pudoris,
  198. quantus amor recti? rursumque, ubi dulce remitti,
  199. gratia quae dictis? animo quam nulla senectus?
  200. his tibi pro meritis famam laudesque benignas
  201. iudex [*]() cura deum nulloque e vulnere tristem
  202. concessit, raperis. genitor, non indigus aevi,
  203. non nimius, trinisque decem quinquennia lustris
  204. iuncta ferens, sed me pietas numerare dolorque
  205. non sinit, o Pylias aevi transcendere metas
  206. et Teucros aequare senes, o digne videre
  207. me similem! sed nec leti tibi ianua tristis:
  208. quippe leves causae, nec segnis labe senili
  209. exitus instanti praemisit membra sepulcro,
  210. sed te torpor iners et mors imitata quietem
  211. explicuit falsoque tulit sub Tartara somno,
  212. quos ego tunc gemitus.—comitum manus anxia
  213. vidit, vidit et exemplum genetrix gavisaque novit—
  214. [*](iudex M: vindex Aldine. )
  215. quae lamenta tuli! veniam concedite, manes,
  216. fas dixisse, pater: non tu mihi plura dedisses.
  217. felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis:
  218. vellet et Elysia quamvis in sede locatum
  219. abripere et Danaas iterum portare per umbras;
  220. temptantem et vivos molitum in Tartara gressus
  221. detulit infernae vates longaeva Dianae;
  222. sic chelyn Odrysiam pigro transmisit Averno
  223. causa minor, sic Thessalicis Admetus in oris:
  224. si lux [*]() una retro Phylaceida rettulit umbram,
  225. cur nihil exoret, genitor, chelys aut tua manes
  226. aut mea? fas mihi sic patrios contingere vultus,
  227. fas iunxisse manus, et lex quaecumque sequatur.
  228. At vos, umbrarum reges Ennaeaque [*]() Iuno,
  229. si laudanda precor, taedas auferte comasque
  230. Eumenidum; nullo sonet asper ianitor ore,
  231. Centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra
  232. aversae celent valles, umbramque senilem
  233. invitet ripis, discussa plebe, supremus
  234. vector et in media componat molliter alga.
  235. ite, pii manes Graiumque examina vatum,
  236. inlustremque animam Lethaeis spargite sertis
  237. et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys.
  238. in quo falsa dies caeloque simillimus aer.
  239. inde tamen venias, melior qua porta malignum
  240. cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra,
  241. [*](si lux Heinsius: silua M: sic lux Vollmer. Lacuna before this line acc. to Postgate. )[*](Ennaeaque Gronovius: aecneaque D: Aetnaeaque Pol. the darkness of the night when the Greeks took Troy; he embraced his phantom in the underworld. )
  242. quae solitus, sic sacra Numae ritusque colendos
  243. mitis Aricino dictabat nympha sub antro,
  244. Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos
  245. creditur Ausoniis, sic [*]() non sine Apolline Sylla
  1. Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum,
  2. quove errore miser, donis ut solus egerem,
  3. Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque
  4. et simulant fessos curvata cacumina somnos,
  5. nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror
  6. aequoris, et terris maria adclinata quiescunt.
  7. septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
  8. stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt [*]()
  9. lampades et totiens nostros Tithonia questus
  10. praeterit et gelido spargit miserata flagello.
  11. unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille,
  12. quae sacer alterna tantum statione tenebat
  13. Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.
  14. at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae
  15. brachia nexa tenens ultro te, Somne. repellit,
  16. inde veni nec te totas infundere pennas
  17. luminibus compello meis—hoc turba precetur
  18. laetior—: extremo me tange cacumine virgae,
  19. sufficit, aut leviter suspenso poplite transi.
  20. [*](sic Sudhaus: nec M. )[*](revisunt Poni.: revisent M: renident Baehrens. )
  1. Me miserum! neque enim verbis solemnibus ulla
  2. incipiam nunc [*]() Castaliae vocalibus undis
  3. invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores,
  4. orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
  5. dicite, post poenam liceat commissa fateri.
  6. numquid inaccesso posui vestigia lueo?
  7. num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error
  8. quem luimus tantus [*]()? morientibus ecce lacertis
  9. viscera nostra tenens animamque avellitur infans,
  10. non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret
  11. oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus
  12. liventesque genas et credite planetibus orbi:
  13. orbus ego. huc patres et aperto pectore matres
  14. conveniant; cineremque oculis et crimina ferto,
  15. si qua sub uberibus plenis ad funera natos
  16. ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit
  17. pectus et ardentes restinxit lacte favillas.[*]()
  18. quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae
  19. immersit cineri iuvenem primaque iacentis
  20. serpere crudeles vidit lanugine flammas,
  21. adsit et alterno mecum clamore fatiscat:
  22. vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.
  23. tanta mihi feritas, tanta est insania luctus,
  24. hoc quoque cum nitor ter [*]() dena luce peracta
  25. adclinis tumulo et planctus [*]() in carmina verto
  26. [*](nunc Seriverius: nec M. )[*](tantus Pol.: tantis M. )[*](favillas Dom.: papillas M. )[*](nitor ter Gronovius: ni ter M. )[*](tumulo et planctus Krohn: tumul nctus M. )
  27. discordesque modos et [*]() singultantia verba [*]()
  28. molior: orsa lyrae vis [*]() est atque ira tacendi
  29. impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus
  30. nec fronti vittatus honos, en taxea marcet
  31. silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus
  32. excludit ramis; nec eburno pollice chordas
  33. pulso, sed incertam digitis errantibus amens
  34. scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen
  35. fundere et incompte miserum nudare [*]() dolorem,
  36. sic merui? sic me cantuque habituque nefastum
  37. aspiciant superi? pudeat Thebasque novumque
  38. Aeaciden? nil iam placidum manabit ab ore?
  39. ille ego qui—quotiens!—blande matrumque patrumque
  40. vulnera, qui viduos potui mulcere dolores,
  41. ille ego lugentum mitis solator, acerbis
  42. auditus tumulis et descendentibus umbris,
  43. deficio medieasque manus fomentaque quaero
  44. vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,
  45. quorum ego manantes oculos et saucia tersi
  46. pectora: reddite opem. saevas exsolvite grates.
  47. nimirum cum vestra modis ego funera maestis [*]()
  48. increpitans: ‘qui damna doles aliena, repone
  49. infelix lacrimas et tristia carmina serva.’
  50. verum erat: absumptae vires et copia fandi
  51. nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto
  52. repperit: inferior vox omnis et omnia sordent
  53. [*](modos et s: m M. )[*](verba M: acerba Phillimore. )[*](lyrae vis Krohn: ly . . M: lyra vox Davies. Most edd. punctuate after molior: Phillimore lyra: satis est. )[*](nudare Markland: laudare M. )[*]( vestra modis maestis Klotz (but in his edition he follows M): vestra domus maestus M. Baehrens recognized lacuna after 46, so all edd. )
  54. verba, ignosce, puer: tu me caligine maesta
  55. obruis. a! durus,[*]() viso si vulnere carae
  56. coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus
  57. dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo
  58. non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris
  59. dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
  60. quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?
  61. o nimium felix, nimium crudelis et expers
  62. imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem