Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Ergo age iam [*]() magno—ducis indulgentia pulsat
  2. certaque dat votis hilaris vestigia frater—
  3. surge animo et fortes castrorum concipe curas,
  4. monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,
  5. flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,
  6. qui tibi tam tenero permisit plaudere collo
  7. nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
  8. Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?
  9. Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis
  10. flumina an aestiferis Libyae sudabis in arvis?
  11. an iuga Pannoniae mutatoresque domorum
  12. Sauromatas quaties? an te septenus habebit
  13. Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?
  14. an Solymum cinerem palmetaque capta subibis
  15. non sibi felices silvas portentis Idymes?
  16. quod si te magno tellus frenata parenti
  17. accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes!
  18. quanta Caledonios attollet gloria campos!
  19. cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:
  20. ‘hic suetus dare iura parens, hoc caespite turmas
  21. [*](iam Phillimore: nam M; punctuation Vollmer's. )
  22. adfari; late [*]() speculas [*]() castellaque longe
  23. —aspicis?—ille dedit cinxitque haec moenia fossa;
  24. belligeris haec dona deis, haec tela dicavit
  25. —cernis adhuc titulos—; hunc ipse vocantibus armis
  26. induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno.’
  27. qualiter in Teucros victricia bella paranti
  28. ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.
  29. Felix, qui viridi fidens, Optate, iuventa
  30. durabis quaecumque vias vallumque subibis,
  31. forsan et ipse latus—sic numina principis adsint—
  32. cinctus et unanimi comes indefessus amici,
  33. quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit
  34. bella Menoetiades. quippe haec concordia vobis,
  35. hic amor est duretque precor! nos fortior aetas
  36. iam fugit; hinc votis animum precibusque iuvabo,
  37. et mihi! sed questus solitos si forte ciebo
  38. et mea Romulei venient ad carmina patres,
  39. tu deeris. Crispine, mihi, cuneosque per omnes
  40. te meus absentem circumspectabit Achilles,
  41. sed venies melior—vatum non irrita currunt
  42. omina—. quique aquilas tibi nunc et castra recludit,
  43. idem omnes perferre gradus cingique [*]() superbis
  44. fascibus et patrias dabit insedisse curules.
  45. Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae,
  46. [*](late Waller: vitae M, vicis, vigiles, Vetti, viden has etc. edd. )[*](speculas s: specula M. )[*](cingique Pol.: cingitque M. called " tribuni laticlavii," as compared with " tr. angusti-clavii," who were knights (Suet. Otho, 10). This rank and that of " praefectus alae (equitum) " were often given to sons of senators (Suet. Oct. 38). Hence "clari" in v. 1. 97. This would be the first step (i. 173) in the senatorial career. )
  47. unde suae iuxta prospectat moenia Romae
  48. proximus ille deus, Fama velocior intrat
  49. nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?
  50. dicebam certe: vatum non irrita currunt
  51. auguria, en! ingens reserat tibi limen honorum
  52. Caesar et Ausonii committit munia ferri.
  53. vade,[*]() puer, tantisque enixus suffice donis,