Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Troilus haud aliter gyro leviore minantes
  2. eludebat equos aut quem de turribus altis
  3. Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas
  4. spectabant Tyriae non torvo lumine matres.
  5. Ergo age iam [*]() magno—ducis indulgentia pulsat
  6. certaque dat votis hilaris vestigia frater—
  7. surge animo et fortes castrorum concipe curas,
  8. monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,
  9. flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,
  10. qui tibi tam tenero permisit plaudere collo
  11. nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
  12. Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?
  13. Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis
  14. flumina an aestiferis Libyae sudabis in arvis?
  15. an iuga Pannoniae mutatoresque domorum
  16. Sauromatas quaties? an te septenus habebit
  17. Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?
  18. an Solymum cinerem palmetaque capta subibis
  19. non sibi felices silvas portentis Idymes?
  20. quod si te magno tellus frenata parenti
  21. accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes!
  22. quanta Caledonios attollet gloria campos!
  23. cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:
  24. ‘hic suetus dare iura parens, hoc caespite turmas
  25. [*](iam Phillimore: nam M; punctuation Vollmer's. )
  26. adfari; late [*]() speculas [*]() castellaque longe
  27. —aspicis?—ille dedit cinxitque haec moenia fossa;
  28. belligeris haec dona deis, haec tela dicavit
  29. —cernis adhuc titulos—; hunc ipse vocantibus armis
  30. induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno.’
  31. qualiter in Teucros victricia bella paranti
  32. ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.
  33. Felix, qui viridi fidens, Optate, iuventa
  34. durabis quaecumque vias vallumque subibis,
  35. forsan et ipse latus—sic numina principis adsint—
  36. cinctus et unanimi comes indefessus amici,
  37. quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit
  38. bella Menoetiades. quippe haec concordia vobis,
  39. hic amor est duretque precor! nos fortior aetas
  40. iam fugit; hinc votis animum precibusque iuvabo,
  41. et mihi! sed questus solitos si forte ciebo
  42. et mea Romulei venient ad carmina patres,
  43. tu deeris. Crispine, mihi, cuneosque per omnes
  44. te meus absentem circumspectabit Achilles,
  45. sed venies melior—vatum non irrita currunt
  46. omina—. quique aquilas tibi nunc et castra recludit,
  47. idem omnes perferre gradus cingique [*]() superbis
  48. fascibus et patrias dabit insedisse curules.
  49. Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae,
  50. [*](late Waller: vitae M, vicis, vigiles, Vetti, viden has etc. edd. )[*](speculas s: specula M. )[*](cingique Pol.: cingitque M. called " tribuni laticlavii," as compared with " tr. angusti-clavii," who were knights (Suet. Otho, 10). This rank and that of " praefectus alae (equitum) " were often given to sons of senators (Suet. Oct. 38). Hence "clari" in v. 1. 97. This would be the first step (i. 173) in the senatorial career. )
  51. unde suae iuxta prospectat moenia Romae
  52. proximus ille deus, Fama velocior intrat
  53. nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?
  54. dicebam certe: vatum non irrita currunt
  55. auguria, en! ingens reserat tibi limen honorum
  56. Caesar et Ausonii committit munia ferri.
  57. vade,[*]() puer, tantisque enixus suffice donis,
  58. felix, qui magno iam nunc sub praeside iuras
  59. cuique sacer primum tradit Germanicus ensem!
  60. non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse
  61. Bellipotens aquilas torvaque induceret ora
  62. casside, vade alacer maioraque disce mereri!
  1. Ipse malas vires et lamentabile carmen
  2. Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae
  3. da. genitor praedoete, lyrae. neque enim antra moveri
  4. Delia nec solitam fas est impellere Cirrham
  5. te sine. Corycia quicquid modo Phoebus in umbra,
  6. quicquid ab Ismariis monstrabat collibus Euhan,
  7. dedidici. fugere meos Parnasia crines
  8. vellera, funestamque hederis inrepere taxum
  9. [*](vade Pol.: unde M. )
  10. extimui trepidamque—nefas!—arescere laurum.
  11. certe ego, magnanimum qui facta attollere regum
  12. ibam altum spirans Martemque aequare canendo.
  13. quis sterili mea corda situ. quis Apolline merso
  14. frigida damnatae praeduxit nubila menti?
  15. stant circum attonitae vatem et nil dulce sonantes
  16. nec digitis nec voce deae. dux ipsa silenti
  17. fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum
  18. astitit, Hebre, tibi, cernens iam surda ferarum
  19. agmina et immotos sublato carmine lucos.
  20. At tu seu membris emissus in ardua tendens
  21. fulgentesque plagas rerumque elementa recenses,
  22. quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem,
  23. quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem
  24. causa queat, notique modos extendis Arati,
  25. seu tu Lethaei secreto in gramine campi
  26. concilia heroum iuxta manesque beatos.
  27. Maeonium Ascraeumque senem, non segnior umbra
  28. accolis alternumque sonas et carmina misces:
  29. da vocem magno, pater, ingeniumque dolori,
  30. nam me ter relegens caelo [*]() terque ora retexens
  31. Luna videt residem nullaque Heliconide tristes
  32. solantem curas; tuus ut mihi vultibus ignis
  33. inrubuit cineremque oculis umentibus hausi,
  34. vilis honos studiis, vix haec in munera solvo
  35. primum animum, tacitisque situm depellere curis [*]()
  36. [*](caelo M: caelum Heinsius. )[*](tacitis curis M: tactis chordis Polster. poem was written three months after his father's death; still in any case he must have kept it by him for a long while before publishing it—if indeed the publication was not posthumous. )
  37. nunc etiam labente manu nec lumine sicco
  38. ordior adclinis tumulo, quo molle quiescis
  39. iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata
  40. stellatus Latiis ingessit montibus Albam
  41. Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos
  42. odit et infaustae regnum dotale novercae.
  43. hic ego te—nam Sicanii non mitius halat
  44. aura croci, dites nec si tibi rara Sabaei
  45. cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas—
  46. inferiis cumulande sacris, te [*]() carmine plango
  47. Pierio; sume o gemitus et vulnera nati
  48. et lacrimas, rari quas umquam habuere parentes.
  49. atque utinam fortuna mihi, dare manibus aras,
  50. par templis opus, aeriamque educere molem,
  51. Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa
  52. Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco!
  53. illic et Siculi superassem dona sepulcri
  54. et Nemees lucum et Pelopis solemnia trunci.
  55. illic Oebalio non finderet aera disco
  56. Graiorum vis nuda [*]() virum, non arva rigaret
  57. sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa;
  58. sed Phoebi simplex chorus, et frondentia vatum
  59. praemia laudato, genitor, tibi rite ligarem.[*]()
  60. ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos,
  61. [*](inferiis cumulande sacris te Phillimore: inferni cum laudae laci M: inferiis eum laude datis et Krohn: inserui cum laude loci Doni., te conj. Markland. )[*](nuda s: unda M: uncta Polster. )[*](ligarem M: dicarem s, litarent Ellis. ecce levis summo de vertice visus Iuli fundere lumen apex, etc. )
  62. praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni
  63. ore nec Orpheae quirent avertere leges.
  64. atque ibi me [*]() moresque tuos et facta canentem
  65. fors et magniloquo non posthabuisset Homero,
  66. tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
  67. Cur magis incessat superos et aena sororum
  68. stamina, quae tepido genetrix super aggere nati
  69. orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem
  70. aspicit obstantesque manus turbamque tenentem
  71. vincit in ardentem, liceat, moritura [*]() maritum?
  72. maior et his forsan superos et Tartara pulsem [*]()
  73. invidia: externis etiam miserabile visu
  74. funus eat.[*]() sed nec modo se Natura dolenti
  75. nec [*]() Pietas in iusta [*]() dedit; mihi limine primo
  76. fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo
  77. Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo
  78. parcius exstinctum saevorum crimine agrestum
  79. fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem
  80. Astyanacta parens, laqueo quin illa supremo
  81. [*](ibi me Heinsius: tibi M. )[*](moritura M: modo itura Schrader, ruitura Heinsius. )[*](maior et his pulsem Krohn: aliis M: at his Baehrens: ais Vollmer: ab his Phillimore, who reads pulset. )[*](invidia: . . eat. edd.: invidia? eat? Phillimore. )[*](nec M: sed Phillimore, bracketing nec modo to dedit. )[*](in iusta Boxhorn: iniusta edd. his father is as one untimely dead, and that therefore this bitterness is added to the grief felt by natural affection; Erigone is an example of the same thing. She bewailed her )
  82. inclusit gemitus: at te post funera magni
  83. Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.
  84. Non ego, quas fati certus sibi morte canora
  85. inferias praemittit olor nec rupe quod atra
  86. Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,
  87. in patrios adhibebo rogos: non murmure trunco
  88. quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
  89. nota nimis vati. quis non in funere cunctos
  90. Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
  91. et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo
  92. carmina nec fida [*]() gavisam Pallada buxo?
  93. te Pietas oblita virum revocataque caelo
  94. Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
  95. et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
  96. quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
  97. et quibus Arcadia carmen testudine mensis
  98. cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
  99. ardua septena numerat Sapientia fama,
  100. qui furias regumque domos aversaque caelo
  101. sidera terrifico super intonuere cothurno,
  102. et quis lasciva vires tenuare Thalia
  103. [*](fida M: foeda Heinsius: bifida Phillimore. )[*](cantus Barth: campos M: currere campos Heinsius. )[*](cura lyrae Gronovius: cydalibem M. slave of Neoptolemus, son of Achilles after the death of her husband. Hector. was therefore glad when it betrayed Marsyas. The other )
  104. dulce vel heroos gressu truncare tenores.[*]()
  105. omnia namque animo complexus et omnibus auctor [*]()
  106. qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
  107. Aoniis vincire modis seu voce soluta
  108. spargere et effreno nimbos aequare profatu.
  109. Exsere semirutos subito de pulvere vultus,
  110. Parthenope, crinemque adflato monte sepultum
  111. pone super tumulos et magni funus alumni,
  112. quo non Munichiae [*]() quicquam praestantius arces
  113. doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
  114. si tu stirpe vacans famaeque [*]() obscura iaceres
  115. nil gentile tenens, illo te eive probabas
  116. Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
  117. ille [*]() tuis totiens praestabat [*]() tempora sertis,
  118. cum stata laudato caneret quinquennia versu
  119. ora supergressus Pylii senis [*]() oraque regis
  120. Dulichii specieque comam subnexus utraque.[*]()
  121. non tibi deformes obscuri sanguinis ortus
  122. nec sine luce genus (quamquam fortuna parentum
  123. artior expensis [*]()): etenim te divite ritu
  124. [*](tenores Dom.: leones Vollmer: labores, lepores, etc. edd. )[*](auctor Poni.: utor M. )[*](Munichiae Pol.: moniciae M: Monichiae Heinsius: Monychiae Postgate. )[*](vacans famaeque Baehrens: vetas famaeque M: nefas famaque Phillimore: vetus Poni. )[*](ille M: illa Postgate. )[*](praestabat Klter: prestat sed M: praestant se Vollmer. )[*](senis s: gregis M, Klotz, Vollmer: regis Pylii conj. Postgate. )[*](specieque utraque Poni.: speciemque utroque M, Vollmer, Klotz. )[*](expensis Avantius: extensis M. )
  125. ponere purpureos Infantia legit [*]() amictus
  126. stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.
  127. protinus exorto dextrum risere sorores
  128. Aonides, puerique chelyn summisit et ora
  129. imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.
  130. nec simplex patriae decus, et natalis origo
  131. pendet ab [*]() ambiguo geminae certamine terrae.
  132. te de gente suum Latiis ascita colonis
  133. Graia refert Hyele,[*]() gravidus [*]() qua puppe magister
  134. excidit et mediis miser evigilavit in undis;
  135. maior at inde suum longo probat ordine vitae
  136. Parthenope ---[*]() Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes
  137. diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille
  138. verus, alit victos immanis gloria falsi.
  139. atque ibi dum profers annos vitamque sanitas,
  140. protinus ad patrii raperis certamina lustri
  141. vix implenda viris, laudum festinus et audax [*]()
  142. ingenii, stupuit primaeva ad carmina plebes
  143. Euboea et natis te monstravere parentes.
  144. inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro
  145. vox tua: non totiens victorem Castora gyro
  146. nec fratrem caestu virides plausere [*]() Therapnae.
  147. [*](legit M: adegit Dom. )[*]( ab Barth: et M. )[*](Hyele Heinsius: sele M: Velie s . )[*](gravidus Ellis: gravis M: Graius s. )[*](Lacuna recognized here by Markland, as there is no mention of Parthenope; no lacuna in MSS. )[*](festinus et audax Lipsius: festina sed ut dux M. )[*](plausere Doni.: clausero M. )
  148. sin [*]() pronum vicisse domi: quid Achaea mereri
  149. praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae
  150. nunc Athamantea protectum tempora pinu,
  151. cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes
  152. abstulit aut alium tetigit Victoria crinem?
  153. Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes
  154. te monitore regi, mores et faeta priorum
  155. discere, quis casus Troiae, quam tardus Ulixes,
  156. quantus equos pugnasque virum decurrere versu
  157. Maeonides quantumque pios ditarit agrestes
  158. Aseraeus Siculusque senex, qua lege recurrat
  159. Pindarieae vox flexa lyrae volucrumque precator
  160. Ibyeus [*]() et tetricis Alcman cantatus Amyclis
  161. Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles
  162. non formidata temeraria Leueade [*]() Sappho,
  163. quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus
  164. carmina Battiadae latebrasque Lycophronis arti [*]()
  165. Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.
  166. sed quid parva loquor? tu par adsuetus Homero
  167. ferre iugum senosque pedes aequare solutis
  168. versibus et numquam passu breviore relinqui,
  169. quid mirum, patria si te petiere relicta,
  170. quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni,
  171. quos Veneri plorata domus neglectaque tellus
  172. [*](sin M: sit Doni. )[*](Ibycus Pol.: Obsicus M. )[*](Leucade Pol. (from some commentator unknown): calchide M. )[*](arti Baehrens: ari M: atri s. parsley at Nemea, the pine-branch at Isthmus (Athamas was the father of Palaemon, who with his mother Ino was worshipped there; Lerna is in the neighbourhood of Nemea). some robbers who had ill-treated him. )
  173. Alcidae vel quos e vertice Surrentino
  174. mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi,
  175. quos propiore sinu lituo remoque notatus
  176. collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme
  177. quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt
  178. litora, qua mediis alte permixtus [*]() anhelat
  179. ignis aquis et operta domos incendia servant?
  180. sic ad Avernales scopulos et opaca Sibyllae
  181. antra rogaturae veniebant undique gentes;
  182. illa minas divum Parcarumque acta canebat
  183. quamvis decepto vates non irrita Phoebo.
  184. mox et Romuleam stirpem proceresque futuros
  185. instruis inque patrum vestigia ducere perstas.
  186. sub te Dardanius facis explorator opertae,
  187. qui Diomedei celat penetralia furti,
  188. crevit et inde sacrum didicit puer; arma probator [*]()
  189. monstrasti Saliis [*]() praesagumque aethera certi [*]()
  190. auguribus; cui Chalcidicum fas volvere carmen,
  191. cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum
  192. verbera succincti formidavere Luperci.
  193. [*](permixtus s: permissus M. )[*](probator Ellis: probatur M: probatus Vollmer: probatis Baehrens. )[*](monstrasti Saliis Lipsius: monstrastis aliis M. )[*](certi Vollmer: certis M. Surrentum with the promontory of Minerva, Cape Misenum. chose to ask (i.e., as many years as there were grains in a handful of dust). )
  194. Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter
  195. iura dat Eois, alter compescit Hiberas,
  196. alter Achaemenium secludit Zeugmate Persen,
  197. hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant,
  198. hi fora pacificis emendant fascibus, illi
  199. castra pia statione tenent: tu laudis origo.
  200. non tibi certassent iuvenilia fingere corda
  201. Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni
  202. quique tubas acres lituosque audire volentem
  203. Aeciden alio frangebat carmine Chiron.
  204. Talia dum celebras, subitam civilis Erinys
  205. Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit
  206. proelia, sacrilegis lucent Capitolia taedis,[*]()
  207. et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes,
  208. vix requies flammae necdum rogus ille deorum
  209. siderat, excisis cum tu solacia templis
  210. impiger et multum facibus velocior ipsis
  211. conciliis ore pio captivaque fulmina defies,
  212. mirantur Latii proceres ultorque deorum
  213. Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
  214. iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu
  215. mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
  216. cum pater exemptum terris ad sidera montem
  217. sustulit et late miseras deiecit in urbes.
  218. Me quoque vocales lucos Boeotaque [*]() tempe
  219. [*](taedis s: rhedis M. )[*](Boeotaque Baehrens: biota- or luotaque M: Inoaque etc. edd. )
  220. pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,
  221. admisere deae: nec enim mihi sidera tantum
  222. aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
  223. sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
  224. non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
  225. qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres
  226. mulcerem felixque tui spectator adesses
  227. muneris! heu quali confusus gaudia fletu
  228. vota piosque metus inter laetumque pudorem!
  229. quam tuus ille dies. quam non mihi gloria maior!
  230. talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena
  231. qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto
  232. caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis [*]()
  233. ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu
  234. obruit et prensa vovet exspirare corona.
  235. ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes
  236. solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae
  237. te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae
  238. vix cepisset ager, si per me serta tulisses
  239. Caesarea donata manu! quod subdere robur
  240. illa dies, quantum potuit dempsisse senectae!
  241. nam quod me mixta quercus non pressit oliva,
  242. et fugit speratus honos: quam [*]() dulce parentis
  243. invia [*]() Tarpei caperes! te nostra magistro
  244. Thebais urgebat priscorum exordia vatum;
  245. tu cantus stimulare meos, tu pandere facta
  246. [*](Achaeis Imhof: achates M: Acestes Dom. )[*](quam Baehrens: qua M. )[*](invia Ellis: invida M. Naples; for "patrias" cf. note on iv. 8. 45. not joined to the olive-wreath of the Alban contest, see note )
  247. heroum bellique modos positusque locorum
  248. monstrabas. labat incerto mihi limite cursus
  249. te sine et orbatae caligant vela carinae.
  250. nec solum larga memet pietate fovebas:
  251. talis et in thalamos, una tibi cognita taeda
  252. conubia, unus amor. certe seiungere matrem
  253. iam gelidis nequeo bustis: te sentit habetque,
  254. te videt et tumulos ortuque obituque salutat,
  255. ut Pharios aliae ficta pietate dolores
  256. Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant.
  257. Quid referam expositos servato pondere mores?
  258. quae pietas, quam vile lucrum, quae cura pudoris,
  259. quantus amor recti? rursumque, ubi dulce remitti,
  260. gratia quae dictis? animo quam nulla senectus?
  261. his tibi pro meritis famam laudesque benignas
  262. iudex [*]() cura deum nulloque e vulnere tristem
  263. concessit, raperis. genitor, non indigus aevi,
  264. non nimius, trinisque decem quinquennia lustris
  265. iuncta ferens, sed me pietas numerare dolorque
  266. non sinit, o Pylias aevi transcendere metas
  267. et Teucros aequare senes, o digne videre
  268. me similem! sed nec leti tibi ianua tristis:
  269. quippe leves causae, nec segnis labe senili
  270. exitus instanti praemisit membra sepulcro,
  271. sed te torpor iners et mors imitata quietem
  272. explicuit falsoque tulit sub Tartara somno,
  273. quos ego tunc gemitus.—comitum manus anxia
  274. vidit, vidit et exemplum genetrix gavisaque novit—
  275. [*](iudex M: vindex Aldine. )
  276. quae lamenta tuli! veniam concedite, manes,
  277. fas dixisse, pater: non tu mihi plura dedisses.
  278. felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis:
  279. vellet et Elysia quamvis in sede locatum
  280. abripere et Danaas iterum portare per umbras;
  281. temptantem et vivos molitum in Tartara gressus
  282. detulit infernae vates longaeva Dianae;
  283. sic chelyn Odrysiam pigro transmisit Averno
  284. causa minor, sic Thessalicis Admetus in oris:
  285. si lux [*]() una retro Phylaceida rettulit umbram,
  286. cur nihil exoret, genitor, chelys aut tua manes
  287. aut mea? fas mihi sic patrios contingere vultus,
  288. fas iunxisse manus, et lex quaecumque sequatur.
  289. At vos, umbrarum reges Ennaeaque [*]() Iuno,
  290. si laudanda precor, taedas auferte comasque
  291. Eumenidum; nullo sonet asper ianitor ore,
  292. Centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra
  293. aversae celent valles, umbramque senilem
  294. invitet ripis, discussa plebe, supremus
  295. vector et in media componat molliter alga.
  296. ite, pii manes Graiumque examina vatum,
  297. inlustremque animam Lethaeis spargite sertis
  298. et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys.
  299. in quo falsa dies caeloque simillimus aer.
  300. inde tamen venias, melior qua porta malignum
  301. cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra,
  302. [*](si lux Heinsius: silua M: sic lux Vollmer. Lacuna before this line acc. to Postgate. )[*](Ennaeaque Gronovius: aecneaque D: Aetnaeaque Pol. the darkness of the night when the Greeks took Troy; he embraced his phantom in the underworld. )
  303. quae solitus, sic sacra Numae ritusque colendos
  304. mitis Aricino dictabat nympha sub antro,
  305. Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos
  306. creditur Ausoniis, sic [*]() non sine Apolline Sylla
  1. Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum,
  2. quove errore miser, donis ut solus egerem,
  3. Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque
  4. et simulant fessos curvata cacumina somnos,
  5. nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror
  6. aequoris, et terris maria adclinata quiescunt.
  7. septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
  8. stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt [*]()
  9. lampades et totiens nostros Tithonia questus
  10. praeterit et gelido spargit miserata flagello.
  11. unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille,
  12. quae sacer alterna tantum statione tenebat
  13. Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.
  14. at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae
  15. brachia nexa tenens ultro te, Somne. repellit,
  16. inde veni nec te totas infundere pennas
  17. luminibus compello meis—hoc turba precetur
  18. laetior—: extremo me tange cacumine virgae,
  19. sufficit, aut leviter suspenso poplite transi.
  20. [*](sic Sudhaus: nec M. )[*](revisunt Poni.: revisent M: renident Baehrens. )
  1. Me miserum! neque enim verbis solemnibus ulla
  2. incipiam nunc [*]() Castaliae vocalibus undis
  3. invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores,
  4. orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
  5. dicite, post poenam liceat commissa fateri.
  6. numquid inaccesso posui vestigia lueo?
  7. num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error
  8. quem luimus tantus [*]()? morientibus ecce lacertis
  9. viscera nostra tenens animamque avellitur infans,
  10. non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret
  11. oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus
  12. liventesque genas et credite planetibus orbi:
  13. orbus ego. huc patres et aperto pectore matres
  14. conveniant; cineremque oculis et crimina ferto,
  15. si qua sub uberibus plenis ad funera natos
  16. ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit
  17. pectus et ardentes restinxit lacte favillas.[*]()
  18. quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae
  19. immersit cineri iuvenem primaque iacentis
  20. serpere crudeles vidit lanugine flammas,
  21. adsit et alterno mecum clamore fatiscat:
  22. vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.
  23. tanta mihi feritas, tanta est insania luctus,
  24. hoc quoque cum nitor ter [*]() dena luce peracta
  25. adclinis tumulo et planctus [*]() in carmina verto
  26. [*](nunc Seriverius: nec M. )[*](tantus Pol.: tantis M. )[*](favillas Dom.: papillas M. )[*](nitor ter Gronovius: ni ter M. )[*](tumulo et planctus Krohn: tumul nctus M. )
  27. discordesque modos et [*]() singultantia verba [*]()
  28. molior: orsa lyrae vis [*]() est atque ira tacendi
  29. impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus
  30. nec fronti vittatus honos, en taxea marcet
  31. silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus
  32. excludit ramis; nec eburno pollice chordas
  33. pulso, sed incertam digitis errantibus amens
  34. scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen
  35. fundere et incompte miserum nudare [*]() dolorem,
  36. sic merui? sic me cantuque habituque nefastum
  37. aspiciant superi? pudeat Thebasque novumque
  38. Aeaciden? nil iam placidum manabit ab ore?
  39. ille ego qui—quotiens!—blande matrumque patrumque
  40. vulnera, qui viduos potui mulcere dolores,
  41. ille ego lugentum mitis solator, acerbis