Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,[*]()
- quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque [*]()
- consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis [*]()
- molem immensam umeris et vix tractabile pondus [*]()
- imposuit—nec enim numerosior altera sacra
- cura domo—. magnum late dimittere in orbem
- Romulei mandata ducis viresque modosque
- imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
- quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,
- quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis
- cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle—
- omnia nam laetas pila attollentia frondes,
- nullaque famosa signatur lancea penna—
- praeterea, fidos dominus si dividat enses,
- pandere quis centum valeat frenare, maniplos
- inter missus eques,[*]() quis praecepisse cohorti,
- quem deceat clari praestantior ordo tribuni,
- quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
- mille etiam praenosse vices, an merserit agros [*](auster s: arctos M. )[*](togaeque Poni.: rotagae M. )[*](subactis Arantius: iubatis M: probatis Krohn. )[*](pondus Arantius: tempus M. Phillimore suspects damage to archetype at the ends of these four lines. )[*](maniplos intermissus eques M: maniplis intermixtus equos Salmasius: maniplo intermissus eques Medvig. )
- Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro;
- cunctaque si numerem, non plura interprete virga
- nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris
- quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras
- et picturato pluviam ligat aera gyro
- quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu
- Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris
- Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
- Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno
- aspexere die, cum primum ingentibus actis
- admotus coniunx! vicisti gaudia paene [*]()
- ipsius, effuso dum pectore prona sacratos
- ante pedes avide domini tam magna merentis
- volvens. Aonio non sic in vertice gaudet,
- quam pater arcani praefecit hiatibus antri
- Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi
- Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.
- nec tamen hinc mutata quies probitasve secundis
- intumuit: tenor idem animo moresque modesti
- fortuna crescente manent, fovet anxia curas
- coniugis hortaturque simul flectitque labores.
- ipsa dapes modicas et sobria pocula tradit,
- exemplumque ad erile monet; velut Apula coniunx
- agricolae parci vel sole infecta Sabina,
- quae videt emeriti iam prospectantibus astris
- tempus adesse viri, propere mensasque torosque
- instruit exspectatque sonum redeuntis aratri.
- parva loquor, tecum gelidas comes illa per arctos
- Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni [*](paene Burmann: cene M, certe Markland. )
- frigora, tecum omnes animo durata per aestus
- et, si castra darent, vellet gestare pharetras,
- vellet Amazonia latus intercludere pelta;