Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. crescit et insani solatur damna Vesaevi.
  2. nec solum festas secreta Neapolis aras
  3. ambiat: et socii portus dilectuque initi
  4. terra Dieareheo nec non plaga cara madenti
  5. Surrentina deo sertis altaria cingat,
  6. materni qua litus avi, quem turba nepotum
  7. circuit et similes contendit reddere vultus,
  8. gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta,
  9. quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
  10. Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
  11. lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu
  12. tot dominis clamata domus, procul atra recedat
  13. Invidia atque alio liventia pectora flectat:
  14. his senium longaeque decus virtutis et alba
  15. Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
  16. ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
  17. ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
  18. omen erat. venit totiens Lucina piumque[*]((see Mart. iii. 95; Plin. Ep. x. 2) awarded purely as a compliment.)
  19. intravit repetita larem, sic fertilis, oro,
  20. stet domus et donis numquam mutata sacratis.