Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. macte, quod et proles tibi saepius aucta virili
  2. robore, sed iuveni laetanda et [*]() virgo parenti
  3. —aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—,
  4. qualis maternis Helene iam digna palaestris
  5. inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
  6. vel qualis caeli facies, ubi nocte serena
  7. admovere iubar mediae duo sidera lunae.
  8. Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus
  9. irascorque etiam, quantum irascuntur amantes,
  10. tantane me decuit vulgari gaudia fama
  11. noscere? cumque tibi vagiret tertius infans,
  12. protinus ingenti non venit nuntia cursu
  13. littera, quae festos cumulare altaribus ignes
  14. et redimire chelyn postesque ornare iuberet
  15. Albanoque caelum sordentem promere fumo
  16. et cantu signare diem, sed tardus inersque
  17. nunc demum mea vota cano? tua culpa tuusque
  18. hic pudor, ulterius sed enim producere questus
  19. non licet; en hilaris circumstat turba tuorum
  20. defensatque patrem, quem non hoc agmine vineas?