Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- non aliis malles oculis, Lysippe. probari.
- Iam diu lato satiata [*]() campo
- fortis heroos. Erato, labores
- differ atque ingens opus in minores
- contrahe gyros; [*](satiata s: sociata M: spatiata s, Phillimore, cf. Theb. ix. 213. )
- tuque, regnator lyricae cohortis,
- da novi paulum mihi iura plectri,
- si tuas cantu Latio sacravi,
- Pindare, Thebas:
- Maximo carmen tenuare tempto;
- nunc ab intonsa capienda myrto
- serta, nunc maior sitis et bibendus
- castior amnis.
- quando te dulci Latio remittent
- Dalmatae montes, ubi Dite viso
- pallidus fossor redit erutoque
- concolor auro?
- ecce me natum propiore terra
- non tamen portu retinent amoeno
- desides Baiae liticenve notus
- Hectoris armis.[*]()
- torpor est nostris sine te Camenis,
- tardius sueto venit ipse Thymbrae
- rector et primis meus ecce metis
- haeret Achilles.
- quippe te fido monitore nostra
- Thebais multa cruciata lima
- temptat audaci fide Mantuanae
- gaudia famae.
- sed damus lento veniam, quod alma
- prole fundasti vacuos penates,
- o diem laetum! venit ecce nobis
- Maximus alter! [*]( liticenve armis ed. Parmensis: laticemve motus Hectoris amnis M.)
- orbitas omni fugienda nisu,
- quam premit votis inimicus heres,
- optimo poscens—pudet heu!—propinquum
- funus amico.[*]()
- orbitas nullo tumulata fletu:
- stat domo capta cupidus superstes
- imminens leti spoliis et ipsum
- computat ignem.
- duret in longum generosus infans,
- perque non multis iter expeditum
- crescat in mores patrios avumque
- provocet actis!
- tu tuos parvo memorabis enses,
- quos ad Eoum tuleris [*]() Orontem
- signa frenatae moderatus alae
- Castore dextro;
- ille ut invicti rapidum secutus
- Caesaris fulmen refugis amaram