Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- Pande fores superum vittataque templa Sabaeis
- nubibus et pecudum fibris spirantibus imple,
- Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget
- tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus
- crescit et insani solatur damna Vesaevi.
- nec solum festas secreta Neapolis aras
- ambiat: et socii portus dilectuque initi
- terra Dieareheo nec non plaga cara madenti
- Surrentina deo sertis altaria cingat,
- materni qua litus avi, quem turba nepotum
- circuit et similes contendit reddere vultus,
- gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta,
- quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
- Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
- lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu
- tot dominis clamata domus, procul atra recedat
- Invidia atque alio liventia pectora flectat:
- his senium longaeque decus virtutis et alba
- Atropos et patrius laurus promisit Apollo,
- ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
- ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
- omen erat. venit totiens Lucina piumque[*]((see Mart. iii. 95; Plin. Ep. x. 2) awarded purely as a compliment.)
- intravit repetita larem, sic fertilis, oro,
- stet domus et donis numquam mutata sacratis.
- macte, quod et proles tibi saepius aucta virili
- robore, sed iuveni laetanda et [*]() virgo parenti
- —aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—,
- qualis maternis Helene iam digna palaestris
- inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
- vel qualis caeli facies, ubi nocte serena
- admovere iubar mediae duo sidera lunae.
- Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus
- irascorque etiam, quantum irascuntur amantes,
- tantane me decuit vulgari gaudia fama
- noscere? cumque tibi vagiret tertius infans,
- protinus ingenti non venit nuntia cursu
- littera, quae festos cumulare altaribus ignes
- et redimire chelyn postesque ornare iuberet
- Albanoque caelum sordentem promere fumo
- et cantu signare diem, sed tardus inersque
- nunc demum mea vota cano? tua culpa tuusque
- hic pudor, ulterius sed enim producere questus
- non licet; en hilaris circumstat turba tuorum
- defensatque patrem, quem non hoc agmine vineas?
- Di patrii, quos auguriis super aequora magnis