Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. de sexu transire iubet, tamen anxia curis
  2. mordetur puerique timet Cytherea dolores,
  3. nondum pulchra ducis clementia coeperat ortu
  4. intactos servare mares; nunc frangere sexum
  5. atque hominem mutare nefas, gavisaque solos
  6. quos genuit natura videt, nec lege sinistra
  7. ferre timent famulae natorum pondera matres.
  8. Tu quoque nunc iuvenis, genitus si tardius esses,
  9. umbratusque genas et adultos fortior artus,
  10. non unum gaudens Phoebea ad limina munus
  11. misisses; patrias nunc solus crinis ad oras
  12. naviget. hunc multo Paphie saturabat amomo,
  13. hunc nova tergemina pectebat Gratia dextra;
  14. huic et purpurei cedet coma saucia Nisi,
  15. et quam Sperchio tumidus servabat Achilles.
  16. ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem
  17. decretum est umerosque manu nudare nitentes,
  18. adcurrunt teneri Paphia cum matre volucres
  19. expediuntque comas et Serica pectore ponunt
  20. pallia, tunc iunctis crinem incidere sagittis
  21. atque auro gemmisque locant, rapit ipsa cadentem
  22. mater et arcanos iterat Cytherea liquores.[*]()
  23. tunc puer e turba, manibus qui forte supinis
  24. nobile gemmato speculum portaverat auro,
  25. ‘hoc quoque demus," ait; " patriis nec gratius ullum
  26. munus erit templis ipsoque potentius auro.
  27. [*](corpus s: corpeus M, and Pol. (from P), whence Phillimore suspects corpus cum vulnere carpens. )[*](arcanos liquores M: arcano saturat liquore Schrader. )
  28. tu modo fige aciem et vultus hic usque relinque.’
  29. sic ait et speculum reclusit imagine rapta.
  30. At puer egregius tendens ad sidera palmas,
  31. ‘his mihi pro donis, hominum mitissime custos,
  32. si merui, longa dominum renovare iuventa
  33. atque orbi servare velis! hoc sidera mecum,
  34. hoc undae terraeque rogant, eat, oro, per annos
  35. Iliacos Pyliosque simul, propriosque penates
  36. gaudeat et secum Tarpeia senescere templa.’
  37. sic ait et motas miratur Pergamos aras.
  1. Quid mihi maesta dic, sociis quid noctibus, uxor,
  2. anxia pervigil! ducis suspiria cura?
  3. non metuo ne laesa fides aut pectore in isto
  4. alter amor; nullis in te datur ire sagittis
  5. —audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu—,non
  6. datur, et si egomet patrio de litore raptus
  7. quattuor emeritis per bella, per aequora lustris
  8. errarem, tu mille procos intacta fugares,
  9. non intersectas commenta retexere telas,
  10. sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.
  11. dic tamen, unde alta [*]() mihi fronte et nubila vultus?
  12. anne quod Euboicos fessus remeare penates
  13. auguror et patria senium componere terra?
  14. [*](ECLOGA AD UXOREM s: VIA DOMITIANA M: AD CLAUDIAM s Ed. Prin. )[*](alta M: alia Aldine. )
  15. cur hoc triste tibi? certe lascivia corde [*]()
  16. nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi
  17. aut intrat sensus clamosi turba theatri;
  18. sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia.
  19. Quas autem comitem te rapto per undas?
  20. quamquam et si gelidas irem mansurus ad Arctos
  21. vel super Hesperiae vada caligantia Thyles
  22. aut septemgemini caput haud penetrabile Nili,
  23. hortarere vias. etenim tua—nempe benigna
  24. quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis
  25. servat et in senium—, tua, quae me vulnere primo
  26. intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem
  27. fixisti, tua frena libens docilisque recepi,
  28. et semel insertas non mutaturus habenas
  29. usque premo, tu me nitidis Albana ferentem
  30. dona comis sancteque indutum Caesaris auro
  31. visceribus complexa tuis sertisque dedisti
  32. oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae
  33. infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas [*]()
  34. mecum victa Iovem; tu procurrentia primis
  35. carmina nostra sonis totasque in murmure noctes
  36. aure rapis vigili; longi tu sola laboris
  37. conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis,
  38. qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras,
  39. cum iam Lethaeos audirem comminus amnes,
  40. aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes,
  41. scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati
  42. [*](corde M: cordi Dom. )[*](dolebas Dom.: doleres M: dolere Krohn. in music and poetry, at one of which Statius was victorious. It was a great disappointment that he failed at )
  43. te tantum miserata dedit, superique potentes
  44. invidiam timuere tuam. post ista propinquum
  45. nunc iter optandosque sinus comes ire moraris?
  46. heu ubi nota fides totque explorata per usus,
  47. qua veteres Latias Graias heroidas aequas?
  48. isset ad Iliacas—quid enim deferret amantes?—
  49. Penelope gavisa domos, si passus Ulixes:
  50. questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui,
  51. et quam—quam saevi!—[*]() fecerunt maenada planctus.
  52. nec minor his tu nosse Iidem vitamque maritis
  53. dedere, sic certe cineres umbramque priorem
  54. quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori
  55. coniugis ingentes iterasti pectore planctus,
  56. iam mea. nec pietas alia est tibi curaque natae,
  57. sic et mater amas, sic numquam corde recedit
  58. nata tuo, fixamque animi penetralibus imis
  59. nocte dieque tenes, non sic Trachinia [*]() nidos
  60. Alcyone, vernos non sic Philomela penates
  61. circuit amplectens animamque in pignora transfert.
  62. te [*]() nunc illa tenet, viduo quod sola cubili
  63. otia iam pulchrae terit infecunda iuventae.
  64. sed venient, plenis venient conubia taedis.
  65. sic certe formaeque bonis animique meretur;
  66. sive chelyn complexa petit seu voce paterna
  67. [*](quamquam saevi M: quam—quam saevi—Pol. )[*](Trachinia s: intracia M. )[*](te Phillimore: et M, heu Dom. )
  68. discendum Musis sonat et mea carmina flectit,
  69. candida seu molli diducit brachia motu:
  70. ingenium probitas artemque modestia vincit,
  71. nonne leves pueros, non te, Cytherea, pudebit
  72. hoc cessare decus? nec tantum Roma iugales
  73. conciliare toros festasque accendere taedas
  74. fertilis: et nostra generi tellure dabuntur,
  75. non adeo Vesuvinus apex et flammea diri
  76. montis hiems trepidas exhausit civibus urbes:
  77. stant populisque vigent, hinc auspice condita Phoebo
  78. tecta Dicarchei portusque et litora mundi
  79. hospita: at hinc magnae tractus imitantia Romae
  80. quae Capys advectis implevit moenia Teucris,
  81. nostra quoque et propriis tenuis nec rara colonis
  82. Parthenope, cui mite solum trans aequora vectae
  83. ipse Dionaea [*]() monstravit Apollo columba.
  84. Has ego te sedes—nam nec mihi barbara Thrace
  85. nec Libye natale solum—transferre laboro,
  86. quas et mollis hiems et frigida temperat aestas,
  87. quas imbelle fretum torpentibus adluit undis,
  88. pax secura locis et desidis otia vitae
  89. et numquam turbata quies somnique peracti.
  90. nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges:
  91. morum iura viris solum et sine fascibus aequum,
  92. quid nunc magnificas species cultusque locorum
  93. templaque et innumeris spatia interstincta columnis,
  94. et geminam molem nudi tectique theatri
  95. [*](Dionea columba Pol.: Dioneae columbae .M. )
  96. et Capitolinis quinquennia proxima lustris,
  97. quid laudem litus [*]() libertatemque Menandri,
  98. quam Romanus honos et Graia licentia miscent?
  99. nec desunt variae circa oblectamina vitae:
  100. sive vaporiferas blandissima litora, Baias,
  101. enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae
  102. dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo,
  103. seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri
  104. Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis
  105. lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae,
  106. caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo,
  107. quae meus ante alios habitator Pollius auget,
  108. Aenarumque [*]() lacus medicos Stabiasque renatas:
  109. mille tibi nostrae referam telluris amores?
  110. sed satis, hoc, coniunx, satis est dixisse: creavit
  111. me tibi. me socium longos adstrinxit in annos,
  112. nonne haec amborum genetrix altrixque videri
  113. digna? sed ingratus qui plura adnecto tuisque
  114. moribus indubito: venies, carissima coniunx.
  115. praeveniesque etiam; sine me tibi ductor aquarum
  116. Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini.
  117. [*](litus M: lusus, risus, lites, ritus edd. )[*](Aenarumque Vollmer: Denarumque .V: Aenariaeque Dom.: Inarimesque Unger. )

Inveni librum. Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. Reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse: sed hic liber tres habet . . [*]() se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. Primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi: secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus: tertio viam Domitianam miratus sum, qua gravissimam harenarum moram exemit. Cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. Proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, iuvenem, uti scis. inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra [*]() hoc quoque ius artissime carum. Nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur. [*](Lacuna recognized by Hahn. though none in MSS.: se quam quod M Pot. (from P): sequitur s. inserting quae after quarta: nisi quod quarta etc. s. sed nec hic aliter res habet se quam quod etc. Phillimore. Vollmer would fili the lacuna thas: (libellos in honorem eius. tum demum secuntur eelogae ad amicos: vides igitur te magis honorari non (potuis)se) quam quod etc.) [*]( citra Nohl: contra M.)

imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola. quam ad illum de editione Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo. Iuncta est egloga ad municipem meum Iulium Menecratem, splendidum iuvenem et Pollii mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos, quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui. Quare ergo plura in quarto silvarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt, ut audio, quod hoc stili genus edidissem. Primum supervacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere? exercere autem ioco non licet? secreto inquit. Sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. Novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim se profitetur [*]() adversum. Ita, quare consilio eius accedam? In summam, nempe ego sum qui traducor; taceat et gaudeat. Hunc tamen librum [*](profitetur Vahlen and the Aldine: profiteatur M. )
tu, Marcelle, defendes, et si videtur,[*]() hactenus, sin minus, reprehendemur. Vale.

  1. Laeta bis octonis accedit purpura factis
  2. Caesaris insignemque aperit Germanicus annum
  3. atque oritur eum sole novo, cum grandibus astris
  4. clarius ipse nitens et primo maior Eoo.
  5. exsultent leges Latiae. gaudete curules,
  6. et septemgemino iactantior aethera pulset
  7. Roma iugo. plusque ante alias Evandrius arces
  8. collis ovet: subiere novi Palatia fasces,
  9. et requiem bissenus [*]() honos precibusque receptis
  10. curia Caesareum gaudet vicisse pudorem.
  11. ipse etiam immensi reparator maximus aevi
  12. attollit vultus et utroque a limine grates
  13. Ianus agit, quem tu vicina Pace ligatum
  14. [*](defendes, et, si videtur etc., M: defendes; haec, si videtur etc. conj. Phillimore: sed, si videtur etc. Vollmer, who transposes hunc defendes to between hactenus and sin minus. )[*](bissenus Stangius: bissextus M. )
  15. omnia iussisti componere bella novique
  16. in leges iurare fori, levat ecce supinas
  17. hinc atque inde manus geminaque haec voce profatur:
  18. ‘Salve, magne parens mundi, qui saecula mecum
  19. instaurare paras, talem te cernere semper
  20. mense meo tua Roma cupit; sic tempora nasci,
  21. sic annos intrare decet, da gaudia fastis
  22. continua: hos umeros multo sinus ambiat ostro
  23. et properata tuae manibus praetexta Minervae,
  24. aspicis ut templis alius nitor, altior aris [*]()
  25. ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae?
  26. moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque
  27. purpureique patres, lucemque a consule ducit
  28. omnis honos? quid tale. precor, prior annus habebat:
  29. dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,
  30. dinumera fastos nec parva exempla recense,
  31. sed quae sola meus dignetur vincere Caesar.
  32. ter Latio deciesque tulit labentibus annis
  33. Augustus fasces, sed coepit sero mereri:
  34. tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas,
  35. quanta vetas! flectere tamen precibusque senatus
  36. promittes hunc saepe diem. manet insuper ordo
  37. longior, et totidem felix tibi Roma curules
  38. terque quaterque dabit, mecum altera saecula condes,
  39. et tibi longaevi renovabitur ara parentis 2:
  40. mille tropaea feres, tantum permitte [*]() triumphos:
  41. [*](aris M: astris Ml in marg. Pol. notes that P has both readings. )[*](parentis M: Tarenti Turnebus. )[*](permitte s: promitte M. )
  42. restat Baetra novis, restat Babylona tributis
  43. frenari; nondum gremio Iovis Indica laurus,
  44. nondum Arabes Seresque rogant, nondum omnis honorem
  45. annus habet, cupiuntque decem tua nomina menses.’
  46. Sic Ianus clausoque libens se poste recepit,
  47. tune omnes patuere dei laetoque dederunt
  48. signa polo. longamque tibi. dux [*]() magne, iuventam
  49. annuit atque suos promisit Iuppiter annos.
  1. Regia Sidoniae convivia laudat Elissac.
  2. qui magnum Aenean Laurentibus intulit arvis,
  3. Alcinoique dapes mansuro carmine monstrat,
  4. aequore qui multo reducem consumpsit Ulixem:
  5. ast ego. cui sacrae Caesar nova gaudia cenae
  6. nunc primum dominoque dedit consurgere mensa,
  7. qua celebrem mea vota lyra. quas solvere grates
  8. sufficiam? non, si pariter mihi vertice Iacto
  9. nectat odoratas et Smyrna et Mantua lauros,
  10. digna loquar, mediis videor discumbere in astris
  11. [*](dux Markland: rex M. triumphs that he might have celebrated, cf. iv. 3. 159. the title of Germanicus, and later on. probably in 86, had the months September and October called Germanicus and Domitianus (Suet. Dom. 13). )
  12. cum Iove et Iliaca porrectum sumere dextra
  13. immortale merum! steriles transmisimus annos:
  14. haec aevi mihi prima dies, hic limina vitae,
  15. tene ego. regnator terrarum orbisque subacti
  16. magne parens, te. spes hominum, te, cura deorum,
  17. cerno iacens? datur haec iuxta, datur ora tueri
  18. vina inter mensaeque et non adsurgere fas est?
  19. Tectum augustum, ingens, non centum insigne columnis,
  20. sed quantae superos caelumque Atlante remisso
  21. sustentare queant. stupet hoc vicina Tonantis
  22. regia, teque pari laetantur sede locatum