Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. semper et Assyrios felix bibet urna liquores
  2. et lacrimas, qui maior honos, hic sacra litabit
  3. manibus eque tua tumulum tellure levabit,
  4. nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancit
  5. hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.
  1. Ite, comae, facilemque precor transcurrite pontum,
  2. ite coronato recubantes molliter auro;
  3. ite, dabit cursus mitis Cytherea secundos
  4. placabitque notos, fors et de puppe timenda
  5. transferet inque sua ducet super aequora concha.
  6. accipe laudatos, iuvenis Phoebeie, crines,
  7. quos tibi Caesarem donat puer, accipe laetus
  8. intonsoque ostende patri, sine dulce nitentes
  9. comparet atque diu fratris putet esse Lyaei.
  10. forsan et ipse comae numquam labentis honorem
  11. praemetet atque alio clusum tibi ponet in auro.
  12. Pergame, pinifera multum felicior Ida!
  13. [*](EARINI Pol.: IERINI M. )
  14. illa licet sacrae placeat sibi nube [*]() rapinae
  15. —nempe dedit superis illum, quem turbida semper