Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
  2. spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
  3. quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses
  4. maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
  5. haud matura putas atque hos pius ingeniis annos!
  6. Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,
  7. progeniem claram terris partitus et astris,
  8. laetus Idumaei donavit honore triumphi
  9. dignatusque loco victricis et ordine pompae
  10. non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes,
  11. atque idem in cuneos populo deduxit equestres
  12. mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
  13. exuit et celso natorum aequavit honorem.[*]()
  14. dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
  15. atque aevi sine nube tenor, quam dives in usus
  16. natorum totoque volens excedere censu,
  17. testis adhuc largi nitor inde adsuetus Etrusci,
  18. cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
  19. hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas
  20. blandus et imperio numquam pater; huius honori