Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,
- quae pax Carpathio, quali te subvehat aura
- Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
- sed merui questus, quid enim te castra petente
- non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos
- Cimmeriumque chaos? starent prope bellica regis
- signa mei, seu tela manu seu frena teneres,
- armatis seu iura dares; operumque tuorum
- etsi non socius, certe mirator adessem.
- si quondam magno Phoenix reverendus Achilli
- litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit
- imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,
- cur nobis ignavus amor: sed pectore fido
- numquam abero longisque sequar tua carbasa votis.
- Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris,
- nunc regina Phari numenque orientis anheli,
- excipe multisono puppem Mareotida sistro,
- ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa
- signa Palaestinasque dedit frenare cohortes,
- ipsa manu placida per limina festa sacrosque