Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis
- fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi,
- quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,
- quae pax Carpathio, quali te subvehat aura
- Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
- sed merui questus, quid enim te castra petente
- non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos
- Cimmeriumque chaos? starent prope bellica regis
- signa mei, seu tela manu seu frena teneres,
- armatis seu iura dares; operumque tuorum
- etsi non socius, certe mirator adessem.
- si quondam magno Phoenix reverendus Achilli
- litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit
- imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,
- cur nobis ignavus amor: sed pectore fido
- numquam abero longisque sequar tua carbasa votis.
- Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris,
- nunc regina Phari numenque orientis anheli,
- excipe multisono puppem Mareotida sistro,
- ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa
- signa Palaestinasque dedit frenare cohortes,
- ipsa manu placida per limina festa sacrosque
- duc portus urbesque tuas. te praeside noscat,
- unde paludosi fecunda licentia Nili,
- cur vada desidant et ripa coerceat undas
- Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis,
- curve Therapnaei lasciviat ora Canopi,
- cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras,
- vilia cur magnos aequent animalia divos;
- quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix,
- quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili
- mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
- duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis
- conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
- anguiferamque domum, blando qua mersa veneno [*]()
- Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
- usque et in Assyrias sedes mandataque castra
- prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
- nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
- notus adhuc tantum maioris lumine [*]() clavi,
- iam tamen et turmas facili praevertere gyro
- fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
- Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
- Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
- at nos hoc iterum stantes in litore vastos
- cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
- o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
- plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
- attolles umeris atque in mea pectora primum
- incumbes c puppe novus servataque reddes
- colloquia inque vicem medios narrabimus annos,
- tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
- antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
- pacis iter, quam [*]() dulce nemus florentis Idymes,
- quo pretiosa Tyros rubeat, quo [*]() purpura suco
- Sidoniis iterata cadis, [*]() ubi germine primum
- candida felices sudent opobalsama virgae:
- ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis
- quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.
- Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo
- rara profanatas inspectant numina terras, [*](quam Baehrens: qua M. )[*](quo quo Gronovius: qua qua M. )[*](cadis Gronovius: vadis M. )
- huc vittata comam niveoque insignis amictu,
- qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum
- fraude rudes populos atque aurea regna colebas,
- mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci
- cerne pios fletus laudataque lumina terge.
- nam quis inexpleto rumpentem pectora questu
- complexumque rogos incumbentemque favillis
- aspiciens non aut primaevae funera plangi
- coniugis aut nati modo pubescentia credat
- ora rapi flammis? pater est, qui fletur. adeste
- dique hominesque sacris, procul hinc, procul ite nocentes,
- si cui corde nefas tacitum fessique senectus
- longa patris, si quis pulsatae conscius umquam [*]()
- matris et inferna rigidum timet Aeacon urna:
- insontes castosque voco. tenet ecce seniles
- leniter implicitos vultus sanctamque parentis
- canitiem spargit lacrimis animaeque supremum
- frigus amat; celeres genitoris filius annos
- —mira fides!—nigrasque putat properasse sorores,
- exsultent placidi Lethaea ad flumina manes,
- Elysiae gaudete domus; date serta per aras
- festaque pallentes hilarent altaria lucos,
- felix, haec,[*]() nimium felix plorataque nato
- umbra venit, longe Furiarum sibila, longe
- tergeminus custos, penitus via longa patescat
- manibus egregiis, eat horrendumque silentis
- accedat domini solium gratesque supremas
- perferat et totidem iuveni roget anxius annos. [*](unquam M: anguem Postgate. )[*](haec Slater: et M: a, heu, o, en edd. )
- Macte pio gemitu! dabimus solacia dignis
- luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro
- inferias, Etrusce, seni! tu largus Eoa
- germina, tu messes Cilicumque Arabumque superbas
- merge rogis; ferat ignis opes heredis et alto
- aggere missuri nitido pia nubila caelo
- stipentur cineres: nos non arsura feremus
- munera, venturosque tuus durabit in annos
- me monstrante dolor, neque enim mihi flere parentem
- ignotum, similis gemui proiectus ad ignem.
- ille mihi tua damna dies compescere cantu
- suadet: et ipse tuli quos nunc tibi confero questus.
- Non tibi clara quidem, senior placidissime, gentis