Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- lustra habitata feris foedeque latentia profers
- numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?
- quas referam grates? Parcarum fila tenebo
- extendamque colus—duram seio vincere Mortem—,
- avertam luctus et tristia damna vetabo
- teque nihil laesum viridi renovabo senecta
- concedamque diu iuvenes spectare nepotes,
- donec et hic sponsae maturus et illa marito,
- rursus et ex illis soboles nova grexque protervus
- nunc umeris inreptet avi. nunc agmine blando
- certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.
- nam templis numquam statuetur terminus aevi.
- dum me flammigeri portabit machina caeli,
- nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos
- nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.’
- sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem
- populeaque movens albentia tempora silva
- et Styga et aetherii iuravit fulmina patris.
- Di, quibus audaces amor est servare carinas
- saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
- sternite molle fretum placidumque advertite votis
- concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
- ‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo
- depositum, iuvenis dubio committitur alto
- Maecius atque animae partem super aequora nostrae
- maiorem transferre parat, proferte benigna
- sidera et antemnae gemino considite cornu,
- Oebalii fratres; vobis pontusque polusque
- luceat: Iliacae longe nimbosa sororis
- astra fugate, precor, totoque excludite caelo,
- vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,
- quis honor et regni cessit fortuna secundi
- —dicere quae [*]() magni fas sit mihi sidera ponti—,
- surgite de vitreis spumosae Doridos antris
- Baianosque sinus et feta tepentibus undis
- litora tranquillo certatim ambite natatu.
- quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
- nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.
- nec quaerenda diu: modo nam trans aequora terris
- prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,
- prima salutavit Capreas et margine dextro
- sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae,
- huius utrumque latus molli praecingite gyro,
- partitaeque vices vos stuppea tendite mali
- vincula, vos summis adnectite sipara velis,
- vos zephyris aperite sinus; pars transtra reponat, [*](quae M: quas Heinsius. )
- pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
- sint quibus exploret [*]() plumbo gravis alta molybdus,[*]()
- quaeque secuturam religent post terga phaselon
- uncaque summersae penitus retinacula vellant;
- temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
- officio careat glaucarum nulla sororum,
- hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton
- praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris
- Glaucus adhuc patriis quotiens adlabitur oris
- litoream blanda feriens Anthedona cauda,
- tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon,
- annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,
- nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
- et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos,
- cui varii flatus omnisque per aequora mundi
- spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
- artius obiecto Borean Eurumque Notumque
- monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,
- solus agat puppes summasque supernatet undas
- assiduus pelago; donec tua turbine nullo
- laeta [*]() Paraetoniis adsignet carbasa ripis.’
- Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes
- increpat, ecce meum timido iam frigore pectus
- labitur et nequeo, quamvis monet ominis horror,
- claudere suspensos oculorum in margine fletus,
- iamque ratem terris divisit fune soluto [*](exploret Dom.: explorent M. )[*](plumbo gravis alta molybdus Turnebus: primos gravis arte molorchos M. The emendations of this line are numerous, but none satisfactory: primos gravis artemo lembos Vollmer: plenos gravis artemo lintres, primos gravia arma ceruchos are various suggestions. )[*](laeta M: laesa Heinslus. )
- navita et angustum deiecit in aequora pontem.
- saevus et e puppi longo clamore magister
- dissipat amplexus atque oscula fida revellit,
- nec longum cara licet in cervice morari,
- attamen in terras e plebe novissimus omni
- ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.[*]()
- Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor
- fecit iter solidaeque pios telluris alumnos
- expulit in fluctus pelagoque immisit hianti
- audax ingenii? nec enim temeraria virtus
- illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae
- iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.
- usque adeone parum lentas transire paludes
- stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
- imus in abruptum gentilesque undique terras
- fugimus exigua clausi trabe et aere nudo.
- inde furor ventis indignataeque procellae
- et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.
- ante rates pigro torpebant aequora somno,
- nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus
- audebant, visis tumuerunt puppibus undae,
- inque hominem surrexit hiems, tune nubila Plias
- Oleniumque pecus, solito tune peior Orion,
- iusta queror; fugit ecce vagas ratis acta per undas
- paulatim minor et longe servantia vincit
- lumina tot gracili ligno complexa timores.
- quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris,
- portatura, Celer, quo nunc ego pectore somnos
- quove [*]() queam perferre dies? quis cuncta paventi [*](iam cedente carina Dom.: iam carina M. )[*](quo quove Skutsch: quos quosve M. denoted the beginning of stormy weather. )
- nuntius, an facili te praetermiserit unda