Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
  2. [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
  3. Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
  4. at nos hoc iterum stantes in litore vastos
  5. cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
  6. o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
  7. plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
  8. attolles umeris atque in mea pectora primum
  9. incumbes c puppe novus servataque reddes
  10. colloquia inque vicem medios narrabimus annos,
  11. tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
  12. antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
  13. pacis iter, quam [*]() dulce nemus florentis Idymes,
  14. quo pretiosa Tyros rubeat, quo [*]() purpura suco
  15. Sidoniis iterata cadis, [*]() ubi germine primum
  16. candida felices sudent opobalsama virgae:
  17. ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis
  18. quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.
  1. Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo
  2. rara profanatas inspectant numina terras,
  3. [*](quam Baehrens: qua M. )[*](quo quo Gronovius: qua qua M. )[*](cadis Gronovius: vadis M. )
  4. huc vittata comam niveoque insignis amictu,