Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. corda subit blandisque virum complectitur ulnis.
  2. ‘tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusa
  3. tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti
  4. Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
  5. tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
  6. aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
  7. fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
  8. te gauderet, erat? longo tu tramite nudos
  9. texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
  10. nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
  11. ne sorderet iter. curvi tu litoris ora
  12. clausisti calidas gemina testudine nymphas.
  13. vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
  14. Pollius: et tales hilaris tamen intro penates
  15. et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem
  16. despicit ei tacite ridet mea limina Iuno.
  17. da templum dignasque tuis conatibus aras.
  18. quas puppes velis nolint transire secundis,
  19. quo pater aetherius mensisque accita deorum
  20. turba et ab excelso veniat soror hospita templo.