Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nec te, quod solidus contra riget umbo maligni
  2. montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
  3. terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo
  4. asperaque invitae perfringam viscera terrae.
  5. incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.
  6. non Amphioniae steterint velocius arces
  7. Pergameusve labor.’ dixit mentemque reliquit.
  8. Nec mora. eum scripta formatur imagine tela.
  9. innumerae coiere manus: his caedere silvas
  10. et levare trabes, illis immergere curae
  11. fundamenta solo. coquitur pars umida terrae
  12. protectura hiemes atque exclusura pruinas,
  13. indomitusque silex curva fornace liquescit.
  14. praecipuus sed enim labor est exscindere dextra
  15. oppositas rupes et saxa negantia ferro,
  16. hic pater ipse loci positis Tirynthius armis
  17. insudat validaque solum deforme bipenni,
  18. cum grave nocturna caelum subtexitur umbra,
  19. ipse fodit, ditesque Caprae [*]() viridesque resultant
  20. Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo,