Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. non cepere fores, angustaque deficit aedes.
  2. erubuit risitque deus dilectaque Polli
  3. corda subit blandisque virum complectitur ulnis.
  4. ‘tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusa
  5. tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti
  6. Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
  7. tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
  8. aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
  9. fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
  10. te gauderet, erat? longo tu tramite nudos
  11. texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
  12. nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
  13. ne sorderet iter. curvi tu litoris ora
  14. clausisti calidas gemina testudine nymphas.
  15. vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
  16. Pollius: et tales hilaris tamen intro penates
  17. et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem
  18. despicit ei tacite ridet mea limina Iuno.
  19. da templum dignasque tuis conatibus aras.
  20. quas puppes velis nolint transire secundis,