Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. quo pater aetherius mensisque accita deorum
  2. turba et ab excelso veniat soror hospita templo.
  3. nec te, quod solidus contra riget umbo maligni
  4. montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
  5. terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo
  6. asperaque invitae perfringam viscera terrae.
  7. incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.
  8. non Amphioniae steterint velocius arces
  9. Pergameusve labor.’ dixit mentemque reliquit.
  10. Nec mora. eum scripta formatur imagine tela.
  11. innumerae coiere manus: his caedere silvas
  12. et levare trabes, illis immergere curae
  13. fundamenta solo. coquitur pars umida terrae
  14. protectura hiemes atque exclusura pruinas,
  15. indomitusque silex curva fornace liquescit.
  16. praecipuus sed enim labor est exscindere dextra
  17. oppositas rupes et saxa negantia ferro,
  18. hic pater ipse loci positis Tirynthius armis
  19. insudat validaque solum deforme bipenni,
  20. cum grave nocturna caelum subtexitur umbra,