Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
- non cepere fores, angustaque deficit aedes.
- erubuit risitque deus dilectaque Polli
- corda subit blandisque virum complectitur ulnis.
- ‘tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusa
- tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti
- Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
- tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
- aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
- fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
- te gauderet, erat? longo tu tramite nudos
- texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
- nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
- ne sorderet iter. curvi tu litoris ora
- clausisti calidas gemina testudine nymphas.
- vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
- Pollius: et tales hilaris tamen intro penates
- et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem
- despicit ei tacite ridet mea limina Iuno.
- da templum dignasque tuis conatibus aras.