Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- quas puppes velis nolint transire secundis,
- quo pater aetherius mensisque accita deorum
- turba et ab excelso veniat soror hospita templo.
- nec te, quod solidus contra riget umbo maligni
- montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
- terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo
- asperaque invitae perfringam viscera terrae.
- incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.
- non Amphioniae steterint velocius arces
- Pergameusve labor.’ dixit mentemque reliquit.
- Nec mora. eum scripta formatur imagine tela.
- innumerae coiere manus: his caedere silvas
- et levare trabes, illis immergere curae
- fundamenta solo. coquitur pars umida terrae
- protectura hiemes atque exclusura pruinas,
- indomitusque silex curva fornace liquescit.
- praecipuus sed enim labor est exscindere dextra
- oppositas rupes et saxa negantia ferro,
- hic pater ipse loci positis Tirynthius armis
- insudat validaque solum deforme bipenni,