Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  2. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  3. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  4. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
  5. arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
  6. moenia! nos docto melius potiemur alumno.
  7. Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
  8. iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
  9. saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo
  10. conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
  11. palmite maturo rorantia lumina tersit
  12. Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
  13. saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
  14. et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas
  15. Dorida montani cupierunt prendere Panes.
  16. Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos
  17. Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes
  18. servitium, nec te cultu Tirynthia vincat
  19. aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti
  20. blanda Therapnaei placent [*]() vineta Galaesi.