Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. compositus semperque tuus? quid mille revolvam
  2. culmina visendique vices? sua cuique voluptas
  3. atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
  4. Nerea diversis servit sua terra fenestris:
  5. haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
  6. armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
  7. aera respirat pelago circumflua Nesis;
  8. inde vagis omen felix Euploea carinis
  9. quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
  10. angitur et domino contra recubante proculque
  11. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  12. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  13. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  14. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  15. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  16. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  17. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  18. candida purpureo distinguitur area gyro;
  19. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  20. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,