Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  2. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  3. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  4. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  5. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  6. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
  7. arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
  8. moenia! nos docto melius potiemur alumno.
  9. Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
  10. iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
  11. saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo
  12. conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
  13. palmite maturo rorantia lumina tersit
  14. Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
  15. saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
  16. et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas
  17. Dorida montani cupierunt prendere Panes.
  18. Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos
  19. Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes
  20. servitium, nec te cultu Tirynthia vincat