Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis,
  2. expers curarum atque animum virtute quieta
  3. compositus semperque tuus? quid mille revolvam
  4. culmina visendique vices? sua cuique voluptas
  5. atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
  6. Nerea diversis servit sua terra fenestris:
  7. haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
  8. armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
  9. aera respirat pelago circumflua Nesis;
  10. inde vagis omen felix Euploea carinis
  11. quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
  12. angitur et domino contra recubante proculque
  13. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  14. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  15. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  16. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  17. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  18. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  19. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  20. candida purpureo distinguitur area gyro;