Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. candida purpureo distinguitur area gyro;
  2. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  3. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  4. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  5. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  6. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  7. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
  8. arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
  9. moenia! nos docto melius potiemur alumno.
  10. Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
  11. iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
  12. saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo
  13. conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
  14. palmite maturo rorantia lumina tersit
  15. Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
  16. saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
  17. et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas
  18. Dorida montani cupierunt prendere Panes.
  19. Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos
  20. Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes