Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  2. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  3. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  4. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  5. candida purpureo distinguitur area gyro;
  6. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  7. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  8. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  9. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  10. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  11. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
  12. arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
  13. moenia! nos docto melius potiemur alumno.
  14. Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam