Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. expers curarum atque animum virtute quieta
  2. compositus semperque tuus? quid mille revolvam
  3. culmina visendique vices? sua cuique voluptas
  4. atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
  5. Nerea diversis servit sua terra fenestris:
  6. haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
  7. armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
  8. aera respirat pelago circumflua Nesis;
  9. inde vagis omen felix Euploea carinis
  10. quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
  11. angitur et domino contra recubante proculque
  12. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  13. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  14. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti