Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo,
  2. aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,
  3. ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,
  4. quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis,
  5. expers curarum atque animum virtute quieta
  6. compositus semperque tuus? quid mille revolvam
  7. culmina visendique vices? sua cuique voluptas
  8. atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
  9. Nerea diversis servit sua terra fenestris:
  10. haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
  11. armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
  12. aera respirat pelago circumflua Nesis;
  13. inde vagis omen felix Euploea carinis
  14. quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
  15. angitur et domino contra recubante proculque
  16. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  17. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  18. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  19. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  20. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,