Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. detinet exactamque negat dimittere lucem,
  2. cum iam fessa dies et in aequora montis opaci
  3. umbra cadit vitreoque natant praetoria ponto,
  4. haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros
  5. ignorant fluctus terraeque silentia malunt.
  6. his favit natura locis, hic victa colenti
  7. cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
  8. mons erat hic, ubi plana vides; et lustra fuerunt,
  9. quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis,
  10. hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum
  11. formantem rupes expugnantemque secuta
  12. gaudet humus, nunc cerne iugum discentia saxa
  13. intrantesque domos iussumque recedere montem,
  14. iam Methymnaei vatis manus et chelys una
  15. Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
  16. et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
  17. Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras,
  18. si quid Apellei gaudent animasse colores,
  19. si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa
  20. Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis