Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
  2. ipse cruentavit maculis lucentibus [*]() Attis,
  3. quasque Tyrus [*]() niveas secat et Sidonia rupes,
  4. vix locus Eurotae, viridis cum regula longo
  5. [*](lucentibus M: liventibus Pol., Markland: cf. Apoll. Sid. xxii. 137. )[*](quasque Tyrus Dom.: quoque tiri M: cumque Tyri Vollmer: quasque Tyrus niveas secuit Lafaye: quamque Paros niveam Postgate: quaeque Tyri vincas fucatam (or, fucum et quae) sindona rupes Stater. See also C.R. xx. pp. 38, 39. united herself indissolubly to him. Cebrenis is Oenone. Hylas, ward of Hercules, was drawn by a nymph into the spring where he was getting water. drinking respectively, from the purity of the one and the )
  6. Synnada distinctu variat, non limina cessant,
  7. effulgent camerae, vario fastigia vitro
  8. in species animosque nitent. stupet ipse beatas
  9. circumplexus opes et parcius imperat ignis.
  10. multus ubique dies, radiis ubi culmina totis
  11. perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
  12. nil ibi plebeium: nusquam Temesaea notabis
  13. aera. sed argento felix propellitur unda
  14. argentoque cadit labrisque nitentibus instat
  15. delicias mirata suas et abire recusat.
  16. extra autem niveo qui margine caerulus amnis
  17. vivit et in summum fundo [*]() patet omnis ab imo,
  18. cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
  19. suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo.
  20. hic te perspicuum melius. Narcisse, videres,
  21. hic velox Hecate velit et deprensa lavari.