Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. veste nihil tectae, quales emergitis altis
  2. fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
  3. non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.
  4. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
  5. sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
  6. Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
  7. flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
  8. vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,
  9. incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
  10. quas praeceps Anien atque exceptura natatus
  11. Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
  12. Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
  13. crescit et innumero pendens transmittitur arcu—:
  14. vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli
  15. pando, domus, non umquam aliis habitastis in antris
  16. ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
  17. monstravitque artes: neu vilis flamina caminos
  18. ureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum.
  19. non huc admissae Thasos aut undosa Carystos,
  20. maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:
  21. sola nitet flavis Nomadum decisa metallis