Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- iunge. puer. cyathos—set ne numerare [*]() labora—
- cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
- Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
- balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
- fronde verecunda.[*]() Clio mea ludit Etrusco.
- ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
- et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
- veste nihil tectae, quales emergitis altis
- fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
- non vos. quae culpa decus infamastis aquarum. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
- sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
- Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
- flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
- vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,
- incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
- quas praeceps Anien atque exceptura natatus
- Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
- Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
- crescit et innumero pendens transmittitur arcu—:
- vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli