Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
  2. Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
  3. educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
  4. dictamni florentis opem. quoque anguis abundat
  5. [*](After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod. )[*](lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174). )
  6. spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum [*]()
  7. virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
  8. aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’[*]()
  9. Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus
  10. pugnantemque animam: ritu se cingit uterque
  11. Paconio monstrantque simul parentque volentes,
  12. donec letiferas vario medicamine pestes
  13. et suspecta mali ruperunt nubila somni.
  14. adiuvat ipse deos morboque valentior omni
  15. occupat auxilium, citius non arte refectus
  16. Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae
  17. saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
  18. Quis mihi tot coetus inter populique patrumque
  19. sit curae votique locus? tamen ardua testor
  20. sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
  21. luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens