Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.
  2. quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam
  3. iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
  4. hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis
  5. nec promissa semel. Libyci quid mira tributi
  6. obsequia et missum media de pace triumphum
  7. laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus
  8. exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes [*]()
  9. Cannensesque animae; primusque insigne tributum
  10. ipse palam lacera [*]() poscebat Regulus umbra,
  11. non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
  12. captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
  13. gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
  14. pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
  15. Gallice, Fortuna non admirante subisti.
  16. Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
  17. nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
  18. et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
  19. carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
  20. si qua salutifero gemini Chironis in antro