Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
  2. si qua salutifero gemini Chironis in antro
  3. herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
  4. Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
  5. educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
  6. dictamni florentis opem. quoque anguis abundat
  7. [*](After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod. )[*](lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174). )
  8. spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum [*]()
  9. virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
  10. aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’[*]()
  11. Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus
  12. pugnantemque animam: ritu se cingit uterque
  13. Paconio monstrantque simul parentque volentes,
  14. donec letiferas vario medicamine pestes
  15. et suspecta mali ruperunt nubila somni.
  16. adiuvat ipse deos morboque valentior omni
  17. occupat auxilium, citius non arte refectus
  18. Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae
  19. saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
  20. Quis mihi tot coetus inter populique patrumque
  21. sit curae votique locus? tamen ardua testor