Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. —me quoque—perque novem timuit Pamphylia messes
  2. Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci
  3. [*](pridem Dom.: precidem M. )[*](praecidens Housman: progressus M: praegressus s. )[*](ait, i Bursian: alti M. )[*](tendentes Markland: tendatis M. )
  4. Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.
  5. quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam
  6. iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
  7. hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis
  8. nec promissa semel. Libyci quid mira tributi
  9. obsequia et missum media de pace triumphum
  10. laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus
  11. exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes [*]()
  12. Cannensesque animae; primusque insigne tributum
  13. ipse palam lacera [*]() poscebat Regulus umbra,
  14. non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
  15. captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
  16. gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
  17. pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
  18. Gallice, Fortuna non admirante subisti.
  19. Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
  20. nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
  21. et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora