Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
  2. carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
  3. si qua salutifero gemini Chironis in antro
  4. herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
  5. Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
  6. educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
  7. dictamni florentis opem. quoque anguis abundat
  8. [*](After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod. )[*](lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174). )
  9. spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum [*]()
  10. virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
  11. aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’[*]()
  12. Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus
  13. pugnantemque animam: ritu se cingit uterque
  14. Paconio monstrantque simul parentque volentes,
  15. donec letiferas vario medicamine pestes
  16. et suspecta mali ruperunt nubila somni.
  17. adiuvat ipse deos morboque valentior omni
  18. occupat auxilium, citius non arte refectus
  19. Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae
  20. saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
  21. Quis mihi tot coetus inter populique patrumque
  22. sit curae votique locus? tamen ardua testor
  23. sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
  24. luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens
  25. assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
  26. aucupor 3; immensae veluti conexa carinae
  27. cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis
  28. parva receptat aquas et eodem volvitur austro.
  29. Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,
  30. nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
  31. hic vitae natalis erit. tu Troica dignus
  32. saecula et Euboici transcendere pulveris annos
  33. Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra
  34. digna litem? nec si vacuet Mevania valles
  35. aut praestent niveos Clitumna novalia tauros,
  36. [*](benignum Lindenbroy: benigne M. )[*](carpsi Dom.: carpsit M. )[*](aucupor Heinsius: auguror M. )
  37. sufficiam. sed saepe deis hos inter honores
  38. caespes et exiguo placuerunt farra salino.
  1. Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro.
  2. nec lassata voco totiens mihi numina. Musas;
  3. et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan.
  4. tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
  5. terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.
  6. Naidas, undarum dominas, regemque corusci
  7. ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
  8. elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,
  9. ponite: dilecto volo lascivire sodali.
  10. iunge. puer. cyathos—set ne numerare [*]() labora—
  11. cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
  12. Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
  13. balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
  14. fronde verecunda.[*]() Clio mea ludit Etrusco.
  15. ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
  16. et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
  17. veste nihil tectae, quales emergitis altis
  18. fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
  19. non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.
  20. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
  21. sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
  22. Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
  23. flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
  24. vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,