Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes [*]()
  2. Cannensesque animae; primusque insigne tributum
  3. ipse palam lacera [*]() poscebat Regulus umbra,
  4. non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
  5. captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
  6. gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
  7. pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
  8. Gallice, Fortuna non admirante subisti.
  9. Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
  10. nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
  11. et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
  12. carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
  13. si qua salutifero gemini Chironis in antro
  14. herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
  15. Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
  16. educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
  17. dictamni florentis opem. quoque anguis abundat
  18. [*](After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod. )[*](lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174). )
  19. spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum [*]()
  20. virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
  21. aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’[*]()