Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis
  2. nec promissa semel. Libyci quid mira tributi
  3. obsequia et missum media de pace triumphum
  4. laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus
  5. exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes [*]()
  6. Cannensesque animae; primusque insigne tributum
  7. ipse palam lacera [*]() poscebat Regulus umbra,
  8. non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
  9. captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
  10. gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
  11. pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
  12. Gallice, Fortuna non admirante subisti.
  13. Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
  14. nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
  15. et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
  16. carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
  17. si qua salutifero gemini Chironis in antro
  18. herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
  19. Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
  20. educat, Idaea profert quam Creta sub umbra