Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ipse veni viresque novas animumque ministra.
  2. qui [*]() caneris; docto nec enim sine numine tantus
  3. Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
  4. iudicium mentemque viris, licet enthea vatis
  5. [*](es s: et M: dive es Pol.: dives M: dis es Dom.: Diti es Postgate. )[*](qui Pol. (from P): quis M. )
  6. excludat Pimplea sitim nec conscia detur
  7. Pirene: largos potius mihi gurges in haustus.
  8. qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
  9. quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
  10. frangitur et nostras curat facundia leges.
  11. quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
  12. reddimus et dives praedae tamen accipit omni
  13. exuvias Diana tholo captivaque tela
  14. Bellipotens: nec tu. quando tibi, Gallice, maius
  15. eloquium, fandique opibus sublimis abundas.
  16. sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
  17. luna. et in oceanum rivi cecidere minores.
  18. Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
  19. Urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
  20. lumina et ignarae plebis lugere potentes?
  21. non labente Numa timuit sic Curia felix