Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique
  2. [*](turbes M: vibres Seriverius. storms; Aege, daughter of Olenus, was changed into a goat. was one of the founders of Tibur. )
  3. conciliata redit dubitataque sidera cernit
  4. Gallicus, es caelo. dive. es,[*]() Germanice. cordi
  5. —quis neget?—: erubuit tanto spoliare ministro
  6. imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
  7. ponderis immensi damnosaque fila senectae
  8. exuit atque alios melior revirescit in annos,
  9. ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes
  10. inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum
  11. confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
  12. quae tua longinquis implorant iura querelis,
  13. certent laetitia, nosterque ex ordine collis
  14. confremat et sileant peioris murmura famae!
  15. quippe manet longumque aevo redeunte manebit.
  16. quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
  17. nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
  18. aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
  19. Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
  20. plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas
  21. aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum: