Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas
- aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
- ipse veni viresque novas animumque ministra.
- qui [*]() caneris; docto nec enim sine numine tantus
- Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
- iudicium mentemque viris, licet enthea vatis [*](es s: et M: dive es Pol.: dives M: dis es Dom.: Diti es Postgate. )[*](qui Pol. (from P): quis M. )
- excludat Pimplea sitim nec conscia detur
- Pirene: largos potius mihi gurges in haustus.
- qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
- quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
- frangitur et nostras curat facundia leges.
- quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
- reddimus et dives praedae tamen accipit omni
- exuvias Diana tholo captivaque tela
- Bellipotens: nec tu. quando tibi, Gallice, maius
- eloquium, fandique opibus sublimis abundas.
- sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
- luna. et in oceanum rivi cecidere minores.
- Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
- Urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
- lumina et ignarae plebis lugere potentes?
- non labente Numa timuit sic Curia felix
- Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.
- hoc illud: tristes invitum audire catenas,
- parcere verberibus nec qua iubet alta potestas
- ire, sed armatas multum sibi demere vires
- dignarique manus humiles et verba precantum,
- reddere iura foro nec proturbare curules
- et ferrum mulcere toga. sic itur in alta
- pectora, sic mixto reverentia Adit amori.
- ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati
- terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,
- nil cunctante malo. non illud culpa senectae
- —quippe ea bissenis vixdum orsa excedere lustris—,
- sed labor intendens animique in membra vigentis
- imperium vigilesque suo pro Caesare curae,
- dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus
- insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
- Tunc deus. Alpini qui iuxta culmina dorsi
- signat Apollineos sancto cognomine lucos,
- respicit heu tanti pridem [*]() securus alumni.
- praecidensque [*]() moras: ‘nunc mecum, Epidauria proles,
- hinc" ait "i [*]() gaudens: datur—aggredienda facultas!—
- ingentem recreare virum, teneamus adorti
- tendentes [*]() iam fila colos: ne fulminis atri
- sit metus: has ultro laudabit Iuppiter artes.
- nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam
- servo animam, atque adeo breviter, dum tecta subimus.
- expediam. genus ipse suis permissaque retro
- nobilitas: nec origo latet, sed luce sequente
- vincitur et magno gaudet cessisse nepoti.
- prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens
- eloquio; mox innumeris exercita castris
- occiduas primasque domos et sole sub omni
- permeruit iurata manus nec in otia pacis
- permissum laxare animos ferrumque recingi.
- hunc Galatea vigens ausa est incessere bello
- —me quoque—perque novem timuit Pamphylia messes
- Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci [*](pridem Dom.: precidem M. )[*](praecidens Housman: progressus M: praegressus s. )[*](ait, i Bursian: alti M. )[*](tendentes Markland: tendatis M. )
- Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.
- quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam
- iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
- hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis
- nec promissa semel. Libyci quid mira tributi
- obsequia et missum media de pace triumphum
- laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus
- exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes [*]()
- Cannensesque animae; primusque insigne tributum
- ipse palam lacera [*]() poscebat Regulus umbra,
- non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
- captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
- gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
- pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
- Gallice, Fortuna non admirante subisti.
- Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
- nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
- et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
- carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
- si qua salutifero gemini Chironis in antro
- herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
- Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
- educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
- dictamni florentis opem. quoque anguis abundat [*](After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod. )[*](lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174). )
- spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum [*]()
- virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
- aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’[*]()
- Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus
- pugnantemque animam: ritu se cingit uterque
- Paconio monstrantque simul parentque volentes,
- donec letiferas vario medicamine pestes
- et suspecta mali ruperunt nubila somni.
- adiuvat ipse deos morboque valentior omni
- occupat auxilium, citius non arte refectus
- Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae
- saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
- Quis mihi tot coetus inter populique patrumque
- sit curae votique locus? tamen ardua testor
- sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
- luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens
- assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
- aucupor 3; immensae veluti conexa carinae
- cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis
- parva receptat aquas et eodem volvitur austro.
- Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,
- nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
- hic vitae natalis erit. tu Troica dignus
- saecula et Euboici transcendere pulveris annos
- Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra
- digna litem? nec si vacuet Mevania valles
- aut praestent niveos Clitumna novalia tauros, [*](benignum Lindenbroy: benigne M. )[*](carpsi Dom.: carpsit M. )[*](aucupor Heinsius: auguror M. )
- sufficiam. sed saepe deis hos inter honores
- caespes et exiguo placuerunt farra salino.
- Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro.
- nec lassata voco totiens mihi numina. Musas;
- et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan.
- tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
- terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.
- Naidas, undarum dominas, regemque corusci
- ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
- elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,
- ponite: dilecto volo lascivire sodali.
- iunge. puer. cyathos—set ne numerare [*]() labora—
- cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
- Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
- balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
- fronde verecunda.[*]() Clio mea ludit Etrusco.
- ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
- et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
- veste nihil tectae, quales emergitis altis
- fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
- non vos. quae culpa decus infamastis aquarum. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
- sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
- Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
- flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
- vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,
- incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
- quas praeceps Anien atque exceptura natatus
- Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
- Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
- crescit et innumero pendens transmittitur arcu—:
- vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli
- pando, domus, non umquam aliis habitastis in antris
- ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
- monstravitque artes: neu vilis flamina caminos
- ureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum.
- non huc admissae Thasos aut undosa Carystos,
- maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:
- sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
- purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
- ipse cruentavit maculis lucentibus [*]() Attis,
- quasque Tyrus [*]() niveas secat et Sidonia rupes,
- vix locus Eurotae, viridis cum regula longo [*](lucentibus M: liventibus Pol., Markland: cf. Apoll. Sid. xxii. 137. )[*](quasque Tyrus Dom.: quoque tiri M: cumque Tyri Vollmer: quasque Tyrus niveas secuit Lafaye: quamque Paros niveam Postgate: quaeque Tyri vincas fucatam (or, fucum et quae) sindona rupes Stater. See also C.R. xx. pp. 38, 39. united herself indissolubly to him. Cebrenis is Oenone. Hylas, ward of Hercules, was drawn by a nymph into the spring where he was getting water. drinking respectively, from the purity of the one and the )
- Synnada distinctu variat, non limina cessant,
- effulgent camerae, vario fastigia vitro
- in species animosque nitent. stupet ipse beatas
- circumplexus opes et parcius imperat ignis.
- multus ubique dies, radiis ubi culmina totis
- perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
- nil ibi plebeium: nusquam Temesaea notabis
- aera. sed argento felix propellitur unda
- argentoque cadit labrisque nitentibus instat
- delicias mirata suas et abire recusat.
- extra autem niveo qui margine caerulus amnis
- vivit et in summum fundo [*]() patet omnis ab imo,
- cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
- suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo.
- hic te perspicuum melius. Narcisse, videres,
- hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
- quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
- auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat
- aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
- nec si Baianis veniat novus hospes ab oris,
- talia despiciet—fas sit componere magnis
- parva—Neronea nec qui modo lotus in unda,
- hic iterum sudare neget, macte, oro, nitenti
- ingenio curaque puer! tecum ista senescant
- et tua iam melius discat fortuna renasci! [*](in summum fundo s: in fundum summo M. )
- Et Phoebus pater et severa Pallas
- et M usae procul ite feriatae:
- Iani vos revocabimus Kalendis.
- Saturnus mihi compede exoluta
- et multo gravidus mero December
- et ridens Iocus et Sales protervi
- adsint, dum refero diem beatum
- laeti Caesaris ebriamque aparchen.[*]()
- Vix Aurora novos movebat ortus,
- iam bellaria [*]() linea pluebant
- —hunc rorem veniens profudit eurus:
- quicquid nobile Ponticis nucetis,
- fecundis cadit aut iugis Idymes;
- quod ramis pia germinat Damascos,
- et quod percoquit ebriosa Caunos,[*]()
- largis gratuitum cadit rapinis:
- molles gaioli lucuntulique,
- et massis Amerina non perustis
- et mustaceus et latente palma
- praegnates caryotides cadebant. [*](ebriamque aparchen (I.e. a)parxh/n, originally first-fruits. first offering, then feast, as In Pint. 40 B) Phillimore: parcen M, pacem Pol., noctem R. Thomson, etc. )[*]( bellaria s: vellaria M. )[*](ebriosa Caunos Waller: aebosia caunos M, aestuosa Imhof, Ebosea Vollmer, arbor Iuda caunas Eilis, et quod praecoquit Ebosia cannis Lafaye and Slater. according to popular belief, on his festival. )
- non tantis Hyas inserena nimbis
- terras obruit aut soluta Plias,
- qualis per cuneos hiems Latinos
- plebem grandine contudit serena.
- ducat nubila Iuppiter per orbem
- et latis pluvias minetur agris,
- dum nostri Iovis hi ferantur imbres.
- Ecce autem caveas subit per omnis
- insignis specie, decora cultu
- plebes altera non minor sedente.
- hi panaria candidasque mappas
- subvectant epulasque lautiores;
- illi marcida vina largiuntur:
- Idaeos totidem putes ministros,
- orbem, qua melior severiorque est,
- et gentes alis insimul [*]() togatas,
- et cum tot populos, beate,[*]() pascas,
- hunc Annona diem superba nescit.[*]()
- i nunc saecula compara, Vetustas,
- antiqui Iovis aureumque tempus:
- non sic libera vina tunc fluebant
- nec tardum seges occupabat annum,
- una vescitur omnis ordo mensa,
- parvi, femina, plebs, eques, senatus:
- libertas reverentiam remisit.
- et tu quin etiam—quis hoc vacare,[*]()
- uis promittere possit hoc deorum?—
- nobiscum socias dapes inisti.
- iam se, quisquis is est, inops, beatus,
- convivam ducis esse gloriatur.
- Hos inter fremitus novosque luxus
- spectandi levis effugit voluptas: [*](insimul s: insemel M. )[*](beate Hessius and Lafaye: beata M. )[*]( nescit M: nescis s. )[*]( vacare Phillimore: vocare M: vocari Ettigius. )
- stat sexus rudis insciusque ferri;
- ut pugnae capit improbus viriles!
- credas ad Tanain ferumque Phasim
- Thermodontiaeas calere turmas,
- hic audax subit ordo pumilorum,
- quos natura brevis statim peracta
- nodosum semel in globum ligavit,
- edunt vulnera conseruntque dextras
- et mortem sibi—qua manu!—minantur.
- ridet Mars pater et cruenta Virtus
- casuraeque vagis grues rapinis
- mirantur pugiles [*]() ferociores.
- Iam noctis propioribus sub umbris
- dives sparsio quos agit tumultus!
- hic intrant faciles emi puellae,
- hic agnoscitur omne. quod theatris
- aut forma placet aut probatur arte.
- hoc plaudunt grege Lydiae tumentes,
- illic cymbala tinnulaeque Gades,
- illic agmina confremunt Syrorum,
- hic plebs scenica quique comminutis
- permutant vitreis gregale sulpur.
- Inter quae subito cadunt volatu
- immensae volucrum per astra nubes,
- quas Nilus sacer horridusque Phasis,
- quas udo Numidae legunt sub austro,
- desunt qui rapiant sinusque pleni
- gaudent, dum nova lucra comparantur.
- tollunt innumeras ad astra voces
- Saturnalia principis sonantes [*]( pugiles Friederich: pumilos M.)
- et dulci dominum favore clamant:
- hoc solum vetuit licere Caesar.
- Vixdum caerula nox subibat orbem,
- descendit media nitens harena
- densas flammeus orbis inter umbras
- vincens Gnosiacae facem coronae,
- conlucet polus ignibus nihilque
- obscurae patitur licere nocti,
- fugit pigra Quies inersque Somnus
- haec cernens alias abit in urbes,
- quis spectacula, quis iocos licentes,
- quis convivia, quis dapes inemptas,
- largi flumina quis canat Lyaei?
- iam iam deficio tuoque Baccho [*]()
- in serum trahor ebrius soporem.
- Quos ibit procul hic dies per annos
- quam nullo sacer exolescet aevo!
- dum montes Latii paterque Thybris.
- dum stabit tua Roma dumque terris
- quod reddis Capitolium manebit. [*](tuoque Baccho s: tuaque Baccho M. )
Et familiaritas nostra qua gaudeo. Melior, vir optime nec minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te [*]() liber meus etiam sine epistola spectet.[*]() Primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia [*]() et qualem plerumque infelices sortiuntur (apud te complexus amabam) iam non tibi. Huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter, ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. Nec nunc eam apud te iacto, qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confido scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae sequitur, debuit a me vel in honorem eloquentiae eius diligentius diei. sed amicus ignovit. In arborem certe tuam. Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos. Eandem exigebat [*](ad te Vullmer; altae M, alter s. ) [*](spectet Bachrens: expectet M. (Buchr. inserted ad te before spectet. ) [*](gratissima infantia M: gratissimam infantiam s. )
stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat, saeratissimo Imperatori ni statim traderem Ad Ursum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. Cludit [*]() volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, eum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit. Ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui, haec qualiacumque sunt. Melior carissime, si tibi non displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me revertantur.[*](est. cludit Madrig: excludit M.)- Quod tibi praerepti. Melior, solamen alumni,
- improbus ante rogos et adhuc vivente favilla
- ordiar ': abruptis etiam nunc flebile venis
- vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae,
- cum iam egomet cantus et verba medentia saevus
- consero. tu planctus lamentaque fortia mavis
- odistique chelyn surdaque averteris aure.
- intempesta cano: citius me tigris abactis
- fetibus orbatique velint audire leones,
- nec si tergeminum Sicula de virgine carmen
- affluat aut silvis chelys intellecta ferisque,
- mulceat insanos gemitus, stat pectore demens
- luctus et admoto latrant praecordia tactu.
- Nemo vetat: satiare malis aegrumque dolorem
- libertate doma. iam flendi expleta voluptas
- iamque preces fessus non indignans amicas?
- iamne canam? lacrimis en et mea carmina in ipso
- ore [*]() natant tristesque cadunt in verba liturae.
- ipse etenim tecum nigrae solemnia pompae
- spectatumque Urbi scelus et puerile feretrum
- produxi, saevos damnati turis acervos
- plorantemque animam supra sua funera vidi,
- teque patrum gemitus superantem et brachia matrum
- complexumque rogos ignemque haurire parantem
- vix tenui similis comes offendique tenendo.
- et nunc, heu, vittis et frontis honore soluto
- infaustus vates versa mea pectora tecum
- plango lyra, sed tu [*]() comitem sociumque doloris,
- si merui luctusque tui consortia sensi,
- iam lenis patiare precor, me fulmine in ipso
- audivere patres, ego iuxta busta profusis
- matribus atque piis cecini solacia natis
- et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes—
- quem, Natura!—patrem, nec te lugere severus
- arceo, sed confer gemitus pariterque fleamus.