Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
  2. fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule
  3. indulgebit ebur Dacasque—haec [*]() gloria maior—
  4. exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
  5. ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae,
  6. quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?
  7. alituum pecudumque mihi durique ferarum
  8. [*](haec Otto et M. )[*](iugavi Dom.: iugali M. Some edd, support MSS. here, and explain by ellipse. )
  9. non renuere greges, ipsum in conubia terrae
  10. aethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo,
  11. sic rerum series mundique revertitur aetas,
  12. unde novum Troiae decus ardentumque deorum
  13. raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito,
  14. Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?
  15. quis septemgeminae posuisset moenia Romae
  16. imperii Latiale caput, nisi Dardana furto
  17. cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?’
  18. His mulcet dictis tacitaeque [*]() inspirat honorem [*]()
  19. conubii, redeunt animo iam dona precesque
  20. et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,
  21. Asteris et vatis totam cantata per urbem,
  22. Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
  23. quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepit
  24. flectere corda libens et iam sibi dura videri.
  25. Macte toris. Latios inter placidissime vates,
  26. quod durum permensus iter coeptique labores [*]()
  27. prendisti portus, nitidae [*]() sic transfuga Pisae
  28. amnis in externos longe flammatus amores
  29. flumina demerso trahit intemerata canali.
  30. donec Sicanios tandem prolatus anhelo
  31. [*](tacitaeque Vollmer: tacitoque M. )[*](honorem M: amorem s. )[*](labores Maenaghten: laboris M. )[*](nitidae s: nitiade M: viduae Pii HI i more: tumidae Dom. )
  32. ore bibat fontes; miratur dulcia Nais
  33. oscula nec credit pelago venisse maritum.
  34. Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
  35. Stella, dies, quanto salierunt pectora voto,
  36. dulcia cum dominae dexter conubia vultus
  37. adnuit! ire polo nitidosque errare per axes
  38. visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis
  39. pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
  40. Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe,
  41. cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
  42. erecto prospexit equo. quam longa morantur
  43. sidera! quam segnis votis Aurora mariti!
  44. At procul ut Stellae thalamos sensere parari
  45. Letous vatum pater et Semeleius Euhan,
  46. hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.
  47. huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
  48. et Parnase, sonas 1; illi Pangaea resultant
  49. Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
  50. tunc caras iniere fores comitique canoro
  51. hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,
  52. hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
  53. tempora, Minoa crinem premit ille corona.
  54. Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
  55. omina, iam festa fervet domus utraque pompa.
  56. fronde virent postes, effulgent compita flammis,
  57. et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
  58. [*](Parnase sonas Doni.: Parnasis honos M: Parnasis hiems Schwartz. which Bacchus is always connected; there was a tradition that he wore it for sorrow after the death of Ariadne (Theon on Aratus, Phaen. 71). )
  59. omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces,
  60. omnis plebeio teritur praetexta tumultu:
  61. hinc eques, hinc iuvenum coetu [*]() stola mixta laborat.
  62. felices utrosque vocant, sed in agmine, plures
  63. invidere viro. iamdudum poste reclinis
  64. quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen,
  65. quo vatem mulcere queat, dat Iuno verenda
  66. vincula et insignit gemina [*]() Concordia taeda.
  67. hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus!
  68. quantum nosse licet, sic victa sopore doloso
  69. Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
  70. non talis niveos tinxit [*]() Lavinia vultus,
  71. cum Turno spectante rubet: non Claudia talis
  72. respexit populos mota iam virgo carina.
  73. Nunc opus. Aonidum comites tripodumque ministri,
  74. diversis certare modis: eat enthea vittis
  75. atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti
  76. quisque lyra. sed praecipui, qui nobile gressu
  77. extremo fraudatis opus. date carmina festis
  78. digna toris, hunc ipse Coo plaudente Philetas
  79. Callimachusque senex Umbroque Propertius antro
  80. ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis
  81. Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus.
  82. Me certe non unus amor simplexque canendi
  83. [*](iuvenum coetu Bernartius: iuvenum questus hasta (hasta crased by Ml): in iuvenumque aestu Postgate, hic iuvenum vestis Pilis, cf. Phillimore, Pref, to Silvae, p. xx. )[*](insignit gemina Phillimore: insigni geminat M. )[*](tinxit Guyet: strinxit M. )
  84. causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,
  85. Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras
  86. et sociam doctis haurimus ab amnibus undam;
  87. at te nascentem gremio mea prima recepit
  88. Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro
  89. reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus
  90. Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna;
  91. nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris
  92. nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.
  93. Heia age, praeclaros Latio properate nepotes,
  94. qui leges, qui castra regant,[*]() qui carmina ludant.
  95. acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,
  96. sed parcat Lucina precor: tuque ipse parenti
  97. parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas
  98. pectora; cumque tuos tacito natura recessu
  99. formarit vultus, multum de patre decoris,
  100. plus de matre feras, at tu, pulcherrima forma
  101. Italidum, tandem merito possessa marito,
  102. vincla diu quaesita fove: sic damna decoris
  103. nulla tibi; longae [*]() viridis sic flore iuventae
  104. perdurent vultus,-tardeque haec forma senescat.
  105. [*](regant Pol.: legant M. )[*](longae s: longe M. See Slater's note, ad loc. Sebethos was the name of a small stream flowing past Naples. )
  1. Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci
  2. si quis et inserto geminos Aniene penates
  3. aut potuit sociae commercia noscere ripae
  4. certantesque sibi dominum defendere villas,
  5. illum nec calido latravit Sirius astro,
  6. nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
  7. talis hiems tectis, frangunt sic improba solem
  8. frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum.
  9. Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas [*]()
  10. tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis
  11. permulsitque comis blandumque reliquit honorem
  12. sedibus, et volucres vetuit discedere natos.
  13. O longum memoranda dies! quae mente reporto
  14. gaudia, quam lassos per tot miracula visus!
  15. ingenium quam mite solo! quae forma beatis
  16. ante [*]() manus artemque locis! non largius usquam
  17. indulsit Natura sibi. nemora alta citatis
  18. incubuere vadis: fallax responsat imago
  19. frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas,
  20. ipse Anien—miranda fides—infraque superque
  21. [*](So lacuna in MSS. after this line. It was first recognized by Schwartz, though the text was doubted by Dom.: Phillimore can j. telam for tecum (iii. 1. 117). )[*](ante Bursian: arte M. )
  22. saxeus [*]() hic tumidam rabiem spumosaque ponit
  23. murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci
  24. Pieriosque dies et habentes carmina somnos,
  25. litus utrumque domi, nec te mitissimus amnis
  26. dividit, alternas servant, praetoria ripas,
  27. non externa sibi fluviumve obstare [*]() queruntur.
  28. Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum
  29. iactet et audaci victos delphinas ephebo!
  30. hic aeterna quies, nullis hic iura procellis,
  31. numquam fervor aquis, datur hic transmittere visus
  32. et voces et paene manus, sic Chalcida fluetus
  33. expellunt reflui. sic dissociata profundo
  34. Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum.
  35. Quid primum mediumve canam, quo fine quiescam?
  36. auratasne trabes an Mauros undique postes
  37. an picturata lucentia marmora vena
  38. mirer. an emissas per cuncta cubilia nymphas?
  39. huc oculis, huc mente trahor. venerabile dicam
  40. lucorum senium? te, quae vada fluminis infra
  41. cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis,
  42. qua tibi tota quies offensaque turbine nullo
  43. nox silet et teneros invitant [*]() murmura somnos?