Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. hunc et bissenos—sic indulgentia pergat
  2. praesidis Ausonii—cernes attollere fasces
  3. ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit
  4. limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae,
  5. iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
  6. fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule
  7. indulgebit ebur Dacasque—haec [*]() gloria maior—
  8. exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
  9. ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae,
  10. quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?
  11. alituum pecudumque mihi durique ferarum
  12. [*](haec Otto et M. )[*](iugavi Dom.: iugali M. Some edd, support MSS. here, and explain by ellipse. )
  13. non renuere greges, ipsum in conubia terrae
  14. aethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo,
  15. sic rerum series mundique revertitur aetas,
  16. unde novum Troiae decus ardentumque deorum
  17. raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito,
  18. Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?
  19. quis septemgeminae posuisset moenia Romae
  20. imperii Latiale caput, nisi Dardana furto
  21. cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?’
  22. His mulcet dictis tacitaeque [*]() inspirat honorem [*]()
  23. conubii, redeunt animo iam dona precesque
  24. et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,
  25. Asteris et vatis totam cantata per urbem,
  26. Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
  27. quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepit
  28. flectere corda libens et iam sibi dura videri.
  29. Macte toris. Latios inter placidissime vates,
  30. quod durum permensus iter coeptique labores [*]()
  31. prendisti portus, nitidae [*]() sic transfuga Pisae
  32. amnis in externos longe flammatus amores
  33. flumina demerso trahit intemerata canali.
  34. donec Sicanios tandem prolatus anhelo
  35. [*](tacitaeque Vollmer: tacitoque M. )[*](honorem M: amorem s. )[*](labores Maenaghten: laboris M. )[*](nitidae s: nitiade M: viduae Pii HI i more: tumidae Dom. )
  36. ore bibat fontes; miratur dulcia Nais
  37. oscula nec credit pelago venisse maritum.
  38. Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
  39. Stella, dies, quanto salierunt pectora voto,
  40. dulcia cum dominae dexter conubia vultus
  41. adnuit! ire polo nitidosque errare per axes
  42. visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis
  43. pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
  44. Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe,
  45. cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
  46. erecto prospexit equo. quam longa morantur
  47. sidera! quam segnis votis Aurora mariti!
  48. At procul ut Stellae thalamos sensere parari
  49. Letous vatum pater et Semeleius Euhan,
  50. hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.
  51. huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
  52. et Parnase, sonas 1; illi Pangaea resultant
  53. Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
  54. tunc caras iniere fores comitique canoro
  55. hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,
  56. hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
  57. tempora, Minoa crinem premit ille corona.
  58. Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
  59. omina, iam festa fervet domus utraque pompa.
  60. fronde virent postes, effulgent compita flammis,
  61. et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
  62. [*](Parnase sonas Doni.: Parnasis honos M: Parnasis hiems Schwartz. which Bacchus is always connected; there was a tradition that he wore it for sorrow after the death of Ariadne (Theon on Aratus, Phaen. 71). )
  63. omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces,
  64. omnis plebeio teritur praetexta tumultu:
  65. hinc eques, hinc iuvenum coetu [*]() stola mixta laborat.
  66. felices utrosque vocant, sed in agmine, plures
  67. invidere viro. iamdudum poste reclinis
  68. quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen,
  69. quo vatem mulcere queat, dat Iuno verenda
  70. vincula et insignit gemina [*]() Concordia taeda.
  71. hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus!
  72. quantum nosse licet, sic victa sopore doloso
  73. Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
  74. non talis niveos tinxit [*]() Lavinia vultus,
  75. cum Turno spectante rubet: non Claudia talis
  76. respexit populos mota iam virgo carina.
  77. Nunc opus. Aonidum comites tripodumque ministri,
  78. diversis certare modis: eat enthea vittis
  79. atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti
  80. quisque lyra. sed praecipui, qui nobile gressu
  81. extremo fraudatis opus. date carmina festis
  82. digna toris, hunc ipse Coo plaudente Philetas
  83. Callimachusque senex Umbroque Propertius antro
  84. ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis
  85. Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus.
  86. Me certe non unus amor simplexque canendi
  87. [*](iuvenum coetu Bernartius: iuvenum questus hasta (hasta crased by Ml): in iuvenumque aestu Postgate, hic iuvenum vestis Pilis, cf. Phillimore, Pref, to Silvae, p. xx. )[*](insignit gemina Phillimore: insigni geminat M. )[*](tinxit Guyet: strinxit M. )
  88. causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,
  89. Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras
  90. et sociam doctis haurimus ab amnibus undam;
  91. at te nascentem gremio mea prima recepit
  92. Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro
  93. reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus
  94. Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna;
  95. nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris
  96. nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.
  97. Heia age, praeclaros Latio properate nepotes,
  98. qui leges, qui castra regant,[*]() qui carmina ludant.
  99. acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,
  100. sed parcat Lucina precor: tuque ipse parenti
  101. parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas
  102. pectora; cumque tuos tacito natura recessu
  103. formarit vultus, multum de patre decoris,
  104. plus de matre feras, at tu, pulcherrima forma
  105. Italidum, tandem merito possessa marito,
  106. vincla diu quaesita fove: sic damna decoris
  107. nulla tibi; longae [*]() viridis sic flore iuventae
  108. perdurent vultus,-tardeque haec forma senescat.
  109. [*](regant Pol.: legant M. )[*](longae s: longe M. See Slater's note, ad loc. Sebethos was the name of a small stream flowing past Naples. )
  1. Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci
  2. si quis et inserto geminos Aniene penates
  3. aut potuit sociae commercia noscere ripae
  4. certantesque sibi dominum defendere villas,
  5. illum nec calido latravit Sirius astro,
  6. nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
  7. talis hiems tectis, frangunt sic improba solem
  8. frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum.
  9. Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas [*]()
  10. tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis
  11. permulsitque comis blandumque reliquit honorem
  12. sedibus, et volucres vetuit discedere natos.
  13. O longum memoranda dies! quae mente reporto
  14. gaudia, quam lassos per tot miracula visus!
  15. ingenium quam mite solo! quae forma beatis
  16. ante [*]() manus artemque locis! non largius usquam
  17. indulsit Natura sibi. nemora alta citatis
  18. incubuere vadis: fallax responsat imago
  19. frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas,
  20. ipse Anien—miranda fides—infraque superque
  21. [*](So lacuna in MSS. after this line. It was first recognized by Schwartz, though the text was doubted by Dom.: Phillimore can j. telam for tecum (iii. 1. 117). )[*](ante Bursian: arte M. )
  22. saxeus [*]() hic tumidam rabiem spumosaque ponit
  23. murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci
  24. Pieriosque dies et habentes carmina somnos,
  25. litus utrumque domi, nec te mitissimus amnis
  26. dividit, alternas servant, praetoria ripas,
  27. non externa sibi fluviumve obstare [*]() queruntur.
  28. Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum
  29. iactet et audaci victos delphinas ephebo!
  30. hic aeterna quies, nullis hic iura procellis,
  31. numquam fervor aquis, datur hic transmittere visus
  32. et voces et paene manus, sic Chalcida fluetus
  33. expellunt reflui. sic dissociata profundo
  34. Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum.
  35. Quid primum mediumve canam, quo fine quiescam?
  36. auratasne trabes an Mauros undique postes
  37. an picturata lucentia marmora vena
  38. mirer. an emissas per cuncta cubilia nymphas?
  39. huc oculis, huc mente trahor. venerabile dicam
  40. lucorum senium? te, quae vada fluminis infra
  41. cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis,
  42. qua tibi tota quies offensaque turbine nullo
  43. nox silet et teneros invitant [*]() murmura somnos?
  44. an quae graminea suscepta crepidine fumant
  45. balnea et impositum ripis algentibus ignem?
  46. duaque vaporiferis iunctus fornacibus amnis
  47. ridet anhelantes vicino flumine nymphas?
  48. Vidi artes veterumque manus variisque metalla
  49. [*](saxeus spumosa M: Slater conj. spumeus saxosa. )[*](fluviumve obstare Pol.: fluviorum optare M. )[*](teneros invitant Lemaire: nigros imitantia (or potis. mutantia) M: pigros Peyraredus: mutantia Postgate. )
  50. viva modis, labor est auri memorare figuras
  51. aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas,
  52. quicquid et argento primum, vel in aere minori
  53. lusit et enormes manus est experta colossos.
  54. cum vagor aspectu visusque per omnia duco,
  55. calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto
  56. defluus et nitidum referentes aera testae
  57. monstravere solum, varias ubi picta per artes
  58. gaudet humus superatque novis asarota figuris:
  59. expavere gradus.Quid nunc iungentia [*]() mirer
  60. aut quid partitis distantia tecta trichoris?
  61. quid te, quae mediis servata penatibus arbor
  62. tecta per et postes liquidas emergis in auras,
  63. quo non sub domino saevas passura bipennes?
  64. et nunc ignaro forsan vel lubrica Nais
  65. vel non abruptos tibi debet [*]() Hamadryas annos.
  66. Quid referam alternas gemino super aggere mensas
  67. albentesque lacus altosque in gurgite fontes
  68. teque, per obliquum penitus quae laberis amnem,
  69. Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?
  70. an solum Ioniis sub fluctibus Elidis amnem
  71. dulcis ad Aetnaeos deducat semita portus?
  72. illic ipse antris Anien et [*]() fonte relicto
  73. [*](iungentia Dum.: ingencia M. )[*](debet Heinsius: demet M. )[*](illic Krohn, Anien et Pol.: illis ipse antris anienem M. )
  74. nocte sub arcana [*]() glaucos exutus amictus
  75. huc illuc fragili prosternit pectora musco,
  76. aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu
  77. plaudit aquas, illa recubat Tiburnus in umbra,
  78. illic sulpureos cupit Albula mergere crines:
  79. haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben
  80. et Dryadum viduare choris algentia possit
  81. Taygeta et silvis accersere Pana Lycaeis.
  82. quod ni templa darent alias Tirynthia sortes,
  83. et Praenestinae poterant migrare sorores.
  84. quid hi fera Alcinoi laudem pomaria vosque,
  85. qui numquam vacui proditis in aethera, rami?
  86. cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni
  87. iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti
  88. Antiphatae, cedant vitreae iuga perfida Circes
  89. Dulichiis ululata lupis arcemque superbae
  90. Anxuris et sedes. Phrygio quas mitis alumno
  91. debet anus; cedant,quae te iam solibus artis
  92. Antia [*]() nimbosa revocabunt litora bruma
  93. Scilicet hic illi meditantur pondera mores,
  94. hic premitur fecunda quies virtusque serena
  95. fronte gravis sanusque nitor luxuque carentes
  96. deliciae, quas ipse suis digressus Athenis
  97. mallet deserto senior Gargettius horto:
  98. [*](nocte sub arcana s: nocte sub arcano m, artano M, noctis ubi arcano Phillimore. )[*](Antia Markland: avia .V: obvia Postgate. )
  99. haec per et Aegaeas hiemes Hyadumque nivosum
  100. sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris,
  101. si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus
  102. sit via: cur oculis sordet vicina voluptas?
  103. hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum
  104. Alciden dictumque lyra maiore Catillum,
  105. seu tibi Pindaricis animus contendere plectris
  106. sive chelyn tollas heroa ad robora sive
  107. liventem satiram nigra rubigine turbes [*]()
  108. seu tua non alia splendescat epistola cura.
  109. Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza,
  110. macte bonis animi, cuius stagnantia rura
  111. debuit et flavis Hermus transcurrere ripis
  112. et limo splendente Tagus! sic docta frequentes
  113. otia, sic omni detectus pectora nube
  114. finem Nestoreae precor egrediare senectae.
  1. Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho
  2. volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique
  3. [*](turbes M: vibres Seriverius. storms; Aege, daughter of Olenus, was changed into a goat. was one of the founders of Tibur. )
  4. conciliata redit dubitataque sidera cernit
  5. Gallicus, es caelo. dive. es,[*]() Germanice. cordi
  6. —quis neget?—: erubuit tanto spoliare ministro
  7. imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
  8. ponderis immensi damnosaque fila senectae
  9. exuit atque alios melior revirescit in annos,
  10. ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes
  11. inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum
  12. confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
  13. quae tua longinquis implorant iura querelis,
  14. certent laetitia, nosterque ex ordine collis
  15. confremat et sileant peioris murmura famae!
  16. quippe manet longumque aevo redeunte manebit.
  17. quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
  18. nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
  19. aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
  20. Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
  21. plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas
  22. aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
  23. ipse veni viresque novas animumque ministra.
  24. qui [*]() caneris; docto nec enim sine numine tantus
  25. Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
  26. iudicium mentemque viris, licet enthea vatis
  27. [*](es s: et M: dive es Pol.: dives M: dis es Dom.: Diti es Postgate. )[*](qui Pol. (from P): quis M. )
  28. excludat Pimplea sitim nec conscia detur
  29. Pirene: largos potius mihi gurges in haustus.
  30. qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
  31. quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
  32. frangitur et nostras curat facundia leges.
  33. quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
  34. reddimus et dives praedae tamen accipit omni
  35. exuvias Diana tholo captivaque tela
  36. Bellipotens: nec tu. quando tibi, Gallice, maius
  37. eloquium, fandique opibus sublimis abundas.
  38. sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
  39. luna. et in oceanum rivi cecidere minores.
  40. Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
  41. Urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
  42. lumina et ignarae plebis lugere potentes?
  43. non labente Numa timuit sic Curia felix
  44. Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.
  45. hoc illud: tristes invitum audire catenas,
  46. parcere verberibus nec qua iubet alta potestas
  47. ire, sed armatas multum sibi demere vires
  48. dignarique manus humiles et verba precantum,
  49. reddere iura foro nec proturbare curules
  50. et ferrum mulcere toga. sic itur in alta
  51. pectora, sic mixto reverentia Adit amori.
  52. ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati
  53. terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,
  54. nil cunctante malo. non illud culpa senectae
  55. —quippe ea bissenis vixdum orsa excedere lustris—,
  56. sed labor intendens animique in membra vigentis
  57. imperium vigilesque suo pro Caesare curae,
  58. dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus
  59. insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
  60. Tunc deus. Alpini qui iuxta culmina dorsi
  61. signat Apollineos sancto cognomine lucos,
  62. respicit heu tanti pridem [*]() securus alumni.
  63. praecidensque [*]() moras: ‘nunc mecum, Epidauria proles,
  64. hinc" ait "i [*]() gaudens: datur—aggredienda facultas!—
  65. ingentem recreare virum, teneamus adorti
  66. tendentes [*]() iam fila colos: ne fulminis atri
  67. sit metus: has ultro laudabit Iuppiter artes.
  68. nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam
  69. servo animam, atque adeo breviter, dum tecta subimus.
  70. expediam. genus ipse suis permissaque retro
  71. nobilitas: nec origo latet, sed luce sequente
  72. vincitur et magno gaudet cessisse nepoti.
  73. prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens
  74. eloquio; mox innumeris exercita castris
  75. occiduas primasque domos et sole sub omni
  76. permeruit iurata manus nec in otia pacis
  77. permissum laxare animos ferrumque recingi.
  78. hunc Galatea vigens ausa est incessere bello
  79. —me quoque—perque novem timuit Pamphylia messes
  80. Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci
  81. [*](pridem Dom.: precidem M. )[*](praecidens Housman: progressus M: praegressus s. )[*](ait, i Bursian: alti M. )[*](tendentes Markland: tendatis M. )
  82. Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.
  83. quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam
  84. iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
  85. hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis
  86. nec promissa semel. Libyci quid mira tributi
  87. obsequia et missum media de pace triumphum
  88. laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus
  89. exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes [*]()
  90. Cannensesque animae; primusque insigne tributum
  91. ipse palam lacera [*]() poscebat Regulus umbra,
  92. non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
  93. captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper
  94. gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem
  95. pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
  96. Gallice, Fortuna non admirante subisti.
  97. Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
  98. nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis
  99. et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora
  100. carmina patricio pueri sonuistis in ostro,
  101. si qua salutifero gemini Chironis in antro
  102. herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
  103. Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis
  104. educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
  105. dictamni florentis opem. quoque anguis abundat
  106. [*](After this line M has attollam cantu gaudet Thrasymennus et Alpes, obviously an interpolation, though carious edd, try to fit it into the text. See In trod. )[*](lacera Pot.: laeta M. Pol.'s reading was taken by him from P. (Staatsrecht, i. 384 n.l, who quotes Cic. De leg. agr. ii. 34. 93, and Plautus. Epid. i. 1. 25. to prove that the praetor in Rome only had two lictors (cf, bissenos fasces, of the consulship, Silv. i. 2. 174). )
  107. spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum [*]()
  108. virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
  109. aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’[*]()
  110. Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus
  111. pugnantemque animam: ritu se cingit uterque
  112. Paconio monstrantque simul parentque volentes,
  113. donec letiferas vario medicamine pestes
  114. et suspecta mali ruperunt nubila somni.
  115. adiuvat ipse deos morboque valentior omni
  116. occupat auxilium, citius non arte refectus
  117. Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae
  118. saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
  119. Quis mihi tot coetus inter populique patrumque
  120. sit curae votique locus? tamen ardua testor
  121. sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
  122. luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens
  123. assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
  124. aucupor 3; immensae veluti conexa carinae
  125. cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis
  126. parva receptat aquas et eodem volvitur austro.
  127. Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,
  128. nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
  129. hic vitae natalis erit. tu Troica dignus
  130. saecula et Euboici transcendere pulveris annos
  131. Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra
  132. digna litem? nec si vacuet Mevania valles
  133. aut praestent niveos Clitumna novalia tauros,
  134. [*](benignum Lindenbroy: benigne M. )[*](carpsi Dom.: carpsit M. )[*](aucupor Heinsius: auguror M. )
  135. sufficiam. sed saepe deis hos inter honores
  136. caespes et exiguo placuerunt farra salino.
  1. Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro.
  2. nec lassata voco totiens mihi numina. Musas;
  3. et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan.
  4. tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
  5. terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.
  6. Naidas, undarum dominas, regemque corusci
  7. ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
  8. elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,
  9. ponite: dilecto volo lascivire sodali.
  10. iunge. puer. cyathos—set ne numerare [*]() labora—
  11. cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
  12. Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
  13. balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
  14. fronde verecunda.[*]() Clio mea ludit Etrusco.
  15. ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
  16. et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
  17. veste nihil tectae, quales emergitis altis
  18. fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
  19. non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.
  20. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
  21. sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
  22. Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
  23. flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
  24. vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,
  25. incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
  26. quas praeceps Anien atque exceptura natatus
  27. Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
  28. Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
  29. crescit et innumero pendens transmittitur arcu—:
  30. vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli
  31. pando, domus, non umquam aliis habitastis in antris
  32. ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
  33. monstravitque artes: neu vilis flamina caminos
  34. ureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum.
  35. non huc admissae Thasos aut undosa Carystos,
  36. maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:
  37. sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
  38. purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
  39. ipse cruentavit maculis lucentibus [*]() Attis,
  40. quasque Tyrus [*]() niveas secat et Sidonia rupes,
  41. vix locus Eurotae, viridis cum regula longo
  42. [*](lucentibus M: liventibus Pol., Markland: cf. Apoll. Sid. xxii. 137. )[*](quasque Tyrus Dom.: quoque tiri M: cumque Tyri Vollmer: quasque Tyrus niveas secuit Lafaye: quamque Paros niveam Postgate: quaeque Tyri vincas fucatam (or, fucum et quae) sindona rupes Stater. See also C.R. xx. pp. 38, 39. united herself indissolubly to him. Cebrenis is Oenone. Hylas, ward of Hercules, was drawn by a nymph into the spring where he was getting water. drinking respectively, from the purity of the one and the )
  43. Synnada distinctu variat, non limina cessant,
  44. effulgent camerae, vario fastigia vitro
  45. in species animosque nitent. stupet ipse beatas
  46. circumplexus opes et parcius imperat ignis.
  47. multus ubique dies, radiis ubi culmina totis
  48. perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
  49. nil ibi plebeium: nusquam Temesaea notabis
  50. aera. sed argento felix propellitur unda
  51. argentoque cadit labrisque nitentibus instat
  52. delicias mirata suas et abire recusat.
  53. extra autem niveo qui margine caerulus amnis
  54. vivit et in summum fundo [*]() patet omnis ab imo,
  55. cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
  56. suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo.
  57. hic te perspicuum melius. Narcisse, videres,
  58. hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
  59. quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
  60. auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat
  61. aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
  62. nec si Baianis veniat novus hospes ab oris,
  63. talia despiciet—fas sit componere magnis
  64. parva—Neronea nec qui modo lotus in unda,
  65. hic iterum sudare neget, macte, oro, nitenti
  66. ingenio curaque puer! tecum ista senescant
  67. et tua iam melius discat fortuna renasci!
  68. [*](in summum fundo s: in fundum summo M. )
  1. Et Phoebus pater et severa Pallas
  2. et M usae procul ite feriatae:
  3. Iani vos revocabimus Kalendis.
  4. Saturnus mihi compede exoluta
  5. et multo gravidus mero December
  6. et ridens Iocus et Sales protervi
  7. adsint, dum refero diem beatum
  8. laeti Caesaris ebriamque aparchen.[*]()
  9. Vix Aurora novos movebat ortus,
  10. iam bellaria [*]() linea pluebant
  11. —hunc rorem veniens profudit eurus:
  12. quicquid nobile Ponticis nucetis,
  13. fecundis cadit aut iugis Idymes;
  14. quod ramis pia germinat Damascos,
  15. et quod percoquit ebriosa Caunos,[*]()
  16. largis gratuitum cadit rapinis:
  17. molles gaioli lucuntulique,
  18. et massis Amerina non perustis
  19. et mustaceus et latente palma
  20. praegnates caryotides cadebant.
  21. [*](ebriamque aparchen (I.e. a)parxh/n, originally first-fruits. first offering, then feast, as In Pint. 40 B) Phillimore: parcen M, pacem Pol., noctem R. Thomson, etc. )[*]( bellaria s: vellaria M. )[*](ebriosa Caunos Waller: aebosia caunos M, aestuosa Imhof, Ebosea Vollmer, arbor Iuda caunas Eilis, et quod praecoquit Ebosia cannis Lafaye and Slater. according to popular belief, on his festival. )
  22. non tantis Hyas inserena nimbis
  23. terras obruit aut soluta Plias,
  24. qualis per cuneos hiems Latinos
  25. plebem grandine contudit serena.
  26. ducat nubila Iuppiter per orbem
  27. et latis pluvias minetur agris,
  28. dum nostri Iovis hi ferantur imbres.
  29. Ecce autem caveas subit per omnis
  30. insignis specie, decora cultu
  31. plebes altera non minor sedente.
  32. hi panaria candidasque mappas
  33. subvectant epulasque lautiores;
  34. illi marcida vina largiuntur:
  35. Idaeos totidem putes ministros,
  36. orbem, qua melior severiorque est,
  37. et gentes alis insimul [*]() togatas,
  38. et cum tot populos, beate,[*]() pascas,
  39. hunc Annona diem superba nescit.[*]()
  40. i nunc saecula compara, Vetustas,
  41. antiqui Iovis aureumque tempus:
  42. non sic libera vina tunc fluebant
  43. nec tardum seges occupabat annum,
  44. una vescitur omnis ordo mensa,
  45. parvi, femina, plebs, eques, senatus:
  46. libertas reverentiam remisit.
  47. et tu quin etiam—quis hoc vacare,[*]()
  48. uis promittere possit hoc deorum?—
  49. nobiscum socias dapes inisti.
  50. iam se, quisquis is est, inops, beatus,
  51. convivam ducis esse gloriatur.
  52. Hos inter fremitus novosque luxus
  53. spectandi levis effugit voluptas:
  54. [*](insimul s: insemel M. )[*](beate Hessius and Lafaye: beata M. )[*]( nescit M: nescis s. )[*]( vacare Phillimore: vocare M: vocari Ettigius. )
  55. stat sexus rudis insciusque ferri;
  56. ut pugnae capit improbus viriles!
  57. credas ad Tanain ferumque Phasim
  58. Thermodontiaeas calere turmas,
  59. hic audax subit ordo pumilorum,
  60. quos natura brevis statim peracta
  61. nodosum semel in globum ligavit,
  62. edunt vulnera conseruntque dextras
  63. et mortem sibi—qua manu!—minantur.
  64. ridet Mars pater et cruenta Virtus
  65. casuraeque vagis grues rapinis
  66. mirantur pugiles [*]() ferociores.
  67. Iam noctis propioribus sub umbris
  68. dives sparsio quos agit tumultus!
  69. hic intrant faciles emi puellae,
  70. hic agnoscitur omne. quod theatris
  71. aut forma placet aut probatur arte.
  72. hoc plaudunt grege Lydiae tumentes,
  73. illic cymbala tinnulaeque Gades,
  74. illic agmina confremunt Syrorum,
  75. hic plebs scenica quique comminutis
  76. permutant vitreis gregale sulpur.
  77. Inter quae subito cadunt volatu
  78. immensae volucrum per astra nubes,
  79. quas Nilus sacer horridusque Phasis,
  80. quas udo Numidae legunt sub austro,
  81. desunt qui rapiant sinusque pleni
  82. gaudent, dum nova lucra comparantur.
  83. tollunt innumeras ad astra voces
  84. Saturnalia principis sonantes
  85. [*]( pugiles Friederich: pumilos M.)
  86. et dulci dominum favore clamant:
  87. hoc solum vetuit licere Caesar.
  88. Vixdum caerula nox subibat orbem,
  89. descendit media nitens harena
  90. densas flammeus orbis inter umbras
  91. vincens Gnosiacae facem coronae,
  92. conlucet polus ignibus nihilque
  93. obscurae patitur licere nocti,
  94. fugit pigra Quies inersque Somnus
  95. haec cernens alias abit in urbes,
  96. quis spectacula, quis iocos licentes,
  97. quis convivia, quis dapes inemptas,
  98. largi flumina quis canat Lyaei?
  99. iam iam deficio tuoque Baccho [*]()
  100. in serum trahor ebrius soporem.
  101. Quos ibit procul hic dies per annos
  102. quam nullo sacer exolescet aevo!
  103. dum montes Latii paterque Thybris.
  104. dum stabit tua Roma dumque terris
  105. quod reddis Capitolium manebit.
  106. [*](tuoque Baccho s: tuaque Baccho M. )

Et familiaritas nostra qua gaudeo. Melior, vir optime nec minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te [*]() liber meus etiam sine epistola spectet.[*]() Primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia [*]() et qualem plerumque infelices sortiuntur (apud te complexus amabam) iam non tibi. Huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter, ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. Nec nunc eam apud te iacto, qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confido scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae sequitur, debuit a me vel in honorem eloquentiae eius diligentius diei. sed amicus ignovit. In arborem certe tuam. Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos. Eandem exigebat [*](ad te Vullmer; altae M, alter s. ) [*](spectet Bachrens: expectet M. (Buchr. inserted ad te before spectet. ) [*](gratissima infantia M: gratissimam infantiam s. )

stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat, saeratissimo Imperatori ni statim traderem Ad Ursum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. Cludit [*]() volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, eum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit. Ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui, haec qualiacumque sunt. Melior carissime, si tibi non displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me revertantur.[*](est. cludit Madrig: excludit M.)

  1. Quod tibi praerepti. Melior, solamen alumni,
  2. improbus ante rogos et adhuc vivente favilla
  3. ordiar ': abruptis etiam nunc flebile venis
  4. vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae,
  5. cum iam egomet cantus et verba medentia saevus
  6. consero. tu planctus lamentaque fortia mavis
  7. odistique chelyn surdaque averteris aure.
  8. intempesta cano: citius me tigris abactis
  9. fetibus orbatique velint audire leones,
  10. nec si tergeminum Sicula de virgine carmen
  11. affluat aut silvis chelys intellecta ferisque,
  12. mulceat insanos gemitus, stat pectore demens
  13. luctus et admoto latrant praecordia tactu.
  14. Nemo vetat: satiare malis aegrumque dolorem
  15. libertate doma. iam flendi expleta voluptas
  16. iamque preces fessus non indignans amicas?
  17. iamne canam? lacrimis en et mea carmina in ipso
  18. ore [*]() natant tristesque cadunt in verba liturae.
  19. ipse etenim tecum nigrae solemnia pompae
  20. spectatumque Urbi scelus et puerile feretrum
  21. produxi, saevos damnati turis acervos
  22. plorantemque animam supra sua funera vidi,
  23. teque patrum gemitus superantem et brachia matrum
  24. complexumque rogos ignemque haurire parantem
  25. vix tenui similis comes offendique tenendo.
  26. et nunc, heu, vittis et frontis honore soluto
  27. infaustus vates versa mea pectora tecum
  28. plango lyra, sed tu [*]() comitem sociumque doloris,
  29. si merui luctusque tui consortia sensi,
  30. iam lenis patiare precor, me fulmine in ipso
  31. audivere patres, ego iuxta busta profusis
  32. matribus atque piis cecini solacia natis
  33. et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes—
  34. quem, Natura!—patrem, nec te lugere severus
  35. arceo, sed confer gemitus pariterque fleamus.
  36. Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum,
  37. o merito dilecte puer, primordia quaerens
  38. distrahor. hinc anni stantes in limine vitae,
  39. hinc me forma rapit, rapit inde modestia praecox
  40. et pudor et tenero probitas maturior aevo.
  41. o ubi purpureo suffusus sanguine candor
  42. sidereique orbes radiataque lumina caelo
  43. et castigatae collecta modestia frontis
  44. [*](carmina in ipso ore M: carmine in ipso ora Friedrich. )[*](sed tu Vollmer: et diu M, at diri s, at dici Slater. )
  45. ingenuique super crines mediisque decorae
  46. margo comae? blandis ubinam ora arguta querelis
  47. osculaque impliciti vernos redolentia flores
  48. et mixtae risu lacrimae penitusque loquentis
  49. Hyblaeis vox mixta favis? cui sibila serpens
  50. poneret et saevae vellent servire novercae.
  51. nil veris adfingo bonis, heu lactea colla!
  52. brachia, quo [*]() numquam domini sine pondere cervix!
  53. o ubi venturae spes non longinqua iuventae
  54. atque genis optatus honos iurataque multum
  55. barba tibi? cuncta in cineres gravis intulit hora
  56. hostilisque dies: nobis meminisse relictum.
  57. quis tua colloquiis hilaris mulcebit amatis pectora?
  58. quis curas mentisque arcana remittet?
  59. accensum quis bile fera famulisque tumentem [*]()
  60. leniet ardentique in se deflectet ab ira?
  61. inceptas quis ab ore dapes libataque vina
  62. auferet et dulci turbabit cuncta rapina?
  63. quis matutinos abrumpet murmure somnos
  64. impositus stratis abitusque morabitur artis
  65. nexibus atque ipso revocabit ad oscula poste 3?
  66. obvius intranti rursus quis in ora manusque
  67. prosiliet brevibusque umeros circumdabit ulnis?
  68. muta domus, fateor, desolatique penates,
  69. et situs in thalamis et maesta silentia mensis!
  70. Quid mirum, tanto si te pius altor honorat
  71. funere? tu domino requies portusque senectae,
  72. [*](brachia, quo Saftien: brachiaque M. )[*](tumentem Pol.(from P): timentem M. )[*](ipso poste s: ipsos postes M. )
  73. tu modo deliciae, dulces modo pectore curae,
  74. non te barbaricae versabat turbo catastae,
  75. nec mixtus Phariis venalis mercibus infans
  76. compositosque sales meditataque verba locutus
  77. quaesisti lascivus enim tardeque parasti.
  78. hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim
  79. carus uterque parens atque in tua gaudia liber,
  80. ne quererere genus, raptum sed protinus alvo
  81. sustulit exsultans ac prima lucida voce
  82. astra salutantem dominus sibi mente dicavit,
  83. amplexusqne sinu tulit et genuisse putavit,
  84. fas mihi sanctorum venia dixisse parentum,
  85. tuque, oro, Natura, sinas, cui prima per orbem
  86. iura animis sancire datum: non omnia sanguis
  87. proximus aut serie generis demissa propago
  88. alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt
  89. pignora conexis. natos genuisse necesse est,
  90. elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli
  91. semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron,
  92. nec senior Peleus natum comitatus in arma
  93. Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
  94. optabat longe reditus Pallantis ovantis
  95. Evander, fidus pugnas spectabat Acoetes.
  96. cumque procul nitidis genitor cessaret ab astris,
  97. fluctivagus volucrem comebat Persea Dictys.