Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. hunc et bissenos—sic indulgentia pergat
  2. praesidis Ausonii—cernes attollere fasces
  3. ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit
  4. limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae,
  5. iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
  6. fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule
  7. indulgebit ebur Dacasque—haec [*]() gloria maior—
  8. exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
  9. ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae,
  10. quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?
  11. alituum pecudumque mihi durique ferarum
  12. [*](haec Otto et M. )[*](iugavi Dom.: iugali M. Some edd, support MSS. here, and explain by ellipse. )
  13. non renuere greges, ipsum in conubia terrae
  14. aethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo,
  15. sic rerum series mundique revertitur aetas,
  16. unde novum Troiae decus ardentumque deorum
  17. raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito,
  18. Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?
  19. quis septemgeminae posuisset moenia Romae
  20. imperii Latiale caput, nisi Dardana furto
  21. cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?’