Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. dissimulata deam crinem vultusque genasque
  2. temperat atque nova gestit minor ire marita.
  3. Nosco diem causasque sacri: te concinit iste—
  4. pande fores!—te. Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan
  5. et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra
  6. serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat
  7. amplexum niveos optatae coniugis artus
  8. floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
  9. tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta
  10. excipis et dominae niveis a vultibus obstas.
  11. Ergo dies aderat Parcarum conditus albo
  12. vellere, quo Stellae Violentillaeque professus
  13. ciamaretur hymen, cedant curaeque metusque,
  14. cessent mendaces obliqui carminis astus,
  15. [*](fultura s: futura M. factura m, furata Sandstroem. )[*](cinctuque Barthius: coetuque M. cestuque Phill. )
  16. Fama tace: subiit leges et frena momordit
  17. ille solutus amor: consumpta est fabula vulgi
  18. et narrata diu viderunt oscula cives.
  19. tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae
  20. noctis, adhuc optas permissaque numine dextro
  21. vota paves, pone, o dulcis, suspiria, vates,
  22. pone: tua est. licet expositum per limen aperto
  23. ire, redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex
  24. aut pudor, amplexu tandem satiare petito—
  25. contigit!—et duras pariter reminiscere noctes.
  26. Digna quidem merces, et si tibi Iuno labores
  27. Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris
  28. Fata darent, si Cyaneos raperere per aestus.
  29. hanc propter tanti Pisaea lege trementem
  30. currere et Oenomai fremitus audire sequentis,
  31. nec si Dardania pastor temerarius Ida
  32. sedisses. haec dona forent, nec si alma per auras
  33. te potius prensum aveheret [*]() Tithonia biga.
  34. Sed quae causa toros inopinaque gaudia vati
  35. attulit? hic mecum, dum fervent agmine postes
  36. atriaque et multa pulsantur limina virga,
  37. hic. Erato iocunda, doce. vacat apta movere
  38. colloquia et docti norunt audire penates.
  39. Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,
  40. alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat
  41. amplexu duro Getici resoluta mariti.
  42. [*](prensum Parrhasius, aveheret Baehrens: prensa veheret, M. Oenomaus, were challenged by him to a chariot-race, on condition of forfeiting their lives if they were beaten. )
  43. fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
  44. signa petunt qua ferre faces, quae pectora figi
  45. imperet; an terris saevire an malit in undis,
  46. an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.
  47. ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas,
  48. fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae
  49. Lemnia deprenso repserunt vincula lecto.
  50. hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis
  51. ore manuque levi numquam frustrata sagitta,
  52. agmine de medio tenera sic dulce profatur
  53. voce—pharetrati pressere silentia fratres.
  54. ‘Scis ut, mater," ait " nulla mihi dextera segnis
  55. militia; quemcumque hominum divumque dedisti,
  56. uritur, at quondam lacrimis et supplice dextra
  57. et votis precibusque virum concede moveri,
  58. o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,
  59. sed tua turba sumus, clarus de gente Latina
  60. est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum
  61. nobilitas gavisa tulit praesagaque formae
  62. protinus c nostro posuit cognomina caelo,
  63. hunc egomet tota quondam—tibi dulce—pharetra
  64. improbus et densa trepidantem cuspide fixi.
  65. quamvis Ausoniis multum gener ille petitus
  66. matribus, edomui victum dominaeque potentis
  67. ferre iugum et longos iussi sperare per annos,
  68. ast illam summa leviter—sic namque iubebas—
  69. lampade parcentes et inerti strinximus arcu.
  70. ex illo quantos iuvenis premat anxius ignes,
  71. testis ego attonitus, quantum me nocte dieque
  72. urgentem ferat, haud ulli vehementior umquam
  73. incubui, genetrix, iterataque vulnera fodi.
  74. vidi ego et immiti cupidum decurrere campo
  75. Hippomenes, nec sic meta pallebat in ipsa;
  76. vidi et Abydeni iuvenis certantia remis
  77. bracchia laudavique manus et saepe natanti
  78. praeluxi: minor ille calor, quo saeva tepebant
  79. aequora: tu veteres, iuvenis, transgressus amores,
  80. ipse ego te tantos stupui durasse per aestus
  81. firmavique animos blandisque madentia plumis
  82. lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo,
  83. sic vatem maerere suum! iam, mater, amatos
  84. indulge thalamos, noster comes ille piusque
  85. signifer; armiferos poterat memorare labores
  86. claraque facta virum et torrentes sanguine campos,
  87. sed tibi plectra dedit mitisque incedere vates
  88. maluit et nostra laurum subtexere myrto.
  89. hic iuvenum lapsus suaque aut externa revolvit
  90. vulnera; pro! quanta est Paphii reverentia, mater,
  91. numinis: hic nostrae deflevit fata columbae.’
  92. Finierat 1; tenera matris cervice pependit
  93. blandus et admotis tepefecit pectora pennis,
  94. illa refert vultu non aspernata rogari:
  95. ‘grande quidem rarumque viris, quos ipsa probavi.
  96. Pierius votum iuvenis cupit, hanc ego formae
  97. egregium mirata decus, cui gloria patrum
  98. et generis certabat honos, tellure cadentem
  99. excepi fovique sinu nec colla genasque
  100. [*](finierat s: emis erat M. finis erat Pol. defeated in a race. death of a dove (a bird sacred to Venus): the parallel of )
  101. contere nec pingui crinem deducere amomo
  102. cessavit mea, nate, manus, mihi dulcis imago
  103. prosiluit. celsae procul aspice frontis honores
  104. suggestumque comae. Latias metire quid ultra
  105. emineat matres: quantum Latonia nymphas
  106. virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.
  107. haec et caeruleis mecum consurgere digna
  108. fluctibus et nostra potuit considere concha;
  109. et si flammigeras potuisset scandere sedes
  110. hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores.
  111. huic quamvis census dederim largita beatos,
  112. vincit opes animo, querimur iam Seras avaros
  113. angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse
  114. germina nec virides satis inlacrimare sorores,
  115. vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo
  116. raraque longaevis nivibus crystalla gelari.
  117. huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo,
  118. —nec satis ad cultus—huic Inda monilia Glaucum
  119. Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi,
  120. hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros
  121. erraret secura Daphne, si in [*]() litore Naxi
  122. Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
  123. Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
  124. quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
  125. falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae
  126. rector, in hanc vero [*]() cecidisset Iuppiter auro.
  127. [*](Daphne, si in Baehrens: dafnes in M, Daphne, sin Phill. )[*](vero M: verso Herzoy, alio, fulvo, pluvio Markland, iterum Burmann. )
  128. sed dabitur iuveni, cui tu, mea summa potestas,
  129. nate. cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi
  130. saepe neget maerens, ipsam iam cedere sensi
  131. inque vicem tepuisse viro.’Sic fata levavit
  132. sidereos artus thalamique egressa superbum
  133. limen Amyclaeos ad frena citavit olores.
  134. iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem
  135. geminato temone sedet, iam Thybridis arces
  136. Iliaeae: pandit nitidos domus alta penates
  137. claraque gaudentes plauserunt limina cygni.
  138. digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris.
  139. hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum
  140. saxa virent. hic flexus onyx et concolor alto
  141. vena mari rupesque nitent. quis purpura saepe
  142. Oebalis et Tyrii moderator livet aeni.
  143. pendent innumeris fastigia nixa columnis,
  144. robora Dalmatico lucent satiata metallo.
  145. excludunt radios silvis demissa vetustis
  146. frigora, perspicui vivunt in marmore fontes.
  147. nec servat natura vices: hic Sirius alget,
  148. bruma tepet versumque domus sibi temperat annum.
  149. Exsultat visu tectisque potentis alumnae
  150. non secus alma Venus, quam si Paphon aequore ab alto
  151. Idaliasque domos Erycinaque templa subiret.
  152. tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
  153. ‘Quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti,
  154. o mihi Laurentes inter dilecta puellas?
  155. quis morum fideique modus? numquamne virili
  156. summittere iugo? veniet iam tristior aetas.
  157. exerce formam et fugientibus utere donis,
  158. non ideo tibi tale decus vultusque superbos
  159. meque dedi, viduos ut transmittare per annos
  160. ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
  161. despexisse procos, etenim hic tibi sanguine toto
  162. deditus unam omnes inter miratur amatque
  163. nec formae nec stirpis egens, nam docta per urbem
  164. carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?
  165. hunc et bissenos—sic indulgentia pergat
  166. praesidis Ausonii—cernes attollere fasces
  167. ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit
  168. limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae,
  169. iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
  170. fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule
  171. indulgebit ebur Dacasque—haec [*]() gloria maior—
  172. exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
  173. ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae,
  174. quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?
  175. alituum pecudumque mihi durique ferarum
  176. [*](haec Otto et M. )[*](iugavi Dom.: iugali M. Some edd, support MSS. here, and explain by ellipse. )
  177. non renuere greges, ipsum in conubia terrae
  178. aethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo,
  179. sic rerum series mundique revertitur aetas,
  180. unde novum Troiae decus ardentumque deorum
  181. raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito,
  182. Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?
  183. quis septemgeminae posuisset moenia Romae
  184. imperii Latiale caput, nisi Dardana furto
  185. cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?’
  186. His mulcet dictis tacitaeque [*]() inspirat honorem [*]()
  187. conubii, redeunt animo iam dona precesque
  188. et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,
  189. Asteris et vatis totam cantata per urbem,
  190. Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
  191. quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepit
  192. flectere corda libens et iam sibi dura videri.
  193. Macte toris. Latios inter placidissime vates,
  194. quod durum permensus iter coeptique labores [*]()
  195. prendisti portus, nitidae [*]() sic transfuga Pisae
  196. amnis in externos longe flammatus amores
  197. flumina demerso trahit intemerata canali.
  198. donec Sicanios tandem prolatus anhelo
  199. [*](tacitaeque Vollmer: tacitoque M. )[*](honorem M: amorem s. )[*](labores Maenaghten: laboris M. )[*](nitidae s: nitiade M: viduae Pii HI i more: tumidae Dom. )
  200. ore bibat fontes; miratur dulcia Nais
  201. oscula nec credit pelago venisse maritum.
  202. Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
  203. Stella, dies, quanto salierunt pectora voto,
  204. dulcia cum dominae dexter conubia vultus
  205. adnuit! ire polo nitidosque errare per axes
  206. visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis
  207. pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
  208. Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe,
  209. cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
  210. erecto prospexit equo. quam longa morantur
  211. sidera! quam segnis votis Aurora mariti!
  212. At procul ut Stellae thalamos sensere parari
  213. Letous vatum pater et Semeleius Euhan,
  214. hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.
  215. huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
  216. et Parnase, sonas 1; illi Pangaea resultant
  217. Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
  218. tunc caras iniere fores comitique canoro
  219. hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,
  220. hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
  221. tempora, Minoa crinem premit ille corona.
  222. Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto