Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- lumina demissam et dulci probitate rubentem,
- ipsa toros et sacra parat cinctuque [*]() Latino
- dissimulata deam crinem vultusque genasque
- temperat atque nova gestit minor ire marita.
- Nosco diem causasque sacri: te concinit iste—
- pande fores!—te. Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan
- et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra
- serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat
- amplexum niveos optatae coniugis artus
- floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
- tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta
- excipis et dominae niveis a vultibus obstas.
- Ergo dies aderat Parcarum conditus albo
- vellere, quo Stellae Violentillaeque professus
- ciamaretur hymen, cedant curaeque metusque,
- cessent mendaces obliqui carminis astus, [*](fultura s: futura M. factura m, furata Sandstroem. )[*](cinctuque Barthius: coetuque M. cestuque Phill. )
- Fama tace: subiit leges et frena momordit
- ille solutus amor: consumpta est fabula vulgi
- et narrata diu viderunt oscula cives.
- tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae
- noctis, adhuc optas permissaque numine dextro
- vota paves, pone, o dulcis, suspiria, vates,
- pone: tua est. licet expositum per limen aperto
- ire, redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex
- aut pudor, amplexu tandem satiare petito—
- contigit!—et duras pariter reminiscere noctes.
- Digna quidem merces, et si tibi Iuno labores
- Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris
- Fata darent, si Cyaneos raperere per aestus.
- hanc propter tanti Pisaea lege trementem
- currere et Oenomai fremitus audire sequentis,
- nec si Dardania pastor temerarius Ida
- sedisses. haec dona forent, nec si alma per auras
- te potius prensum aveheret [*]() Tithonia biga.
- Sed quae causa toros inopinaque gaudia vati
- attulit? hic mecum, dum fervent agmine postes
- atriaque et multa pulsantur limina virga,
- hic. Erato iocunda, doce. vacat apta movere
- colloquia et docti norunt audire penates.
- Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,
- alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat
- amplexu duro Getici resoluta mariti. [*](prensum Parrhasius, aveheret Baehrens: prensa veheret, M. Oenomaus, were challenged by him to a chariot-race, on condition of forfeiting their lives if they were beaten. )
- fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
- signa petunt qua ferre faces, quae pectora figi
- imperet; an terris saevire an malit in undis,
- an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.
- ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas,
- fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae
- Lemnia deprenso repserunt vincula lecto.
- hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis
- ore manuque levi numquam frustrata sagitta,
- agmine de medio tenera sic dulce profatur
- voce—pharetrati pressere silentia fratres.
- ‘Scis ut, mater," ait " nulla mihi dextera segnis
- militia; quemcumque hominum divumque dedisti,
- uritur, at quondam lacrimis et supplice dextra
- et votis precibusque virum concede moveri,
- o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,
- sed tua turba sumus, clarus de gente Latina